Hermannus Schlegel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hermann Schlegel

Hermannus Hermann Schlegel (natus die 10 Iunii 1804 Altenburgi, mortuus die 17 Ianuarii 1884 Lugduni Batavorum) fuit eruditus zoologiae, herpetologiae et ornithologiae Germanus.

Schlegel rector Musei regni Lugdunensis fuit. Opera haec scripsit: »Essai sur la physionomie des serpens« (Amstelodami 1837, cum mappis); »Kritische Übersicht der europäischen Vögel« (Lugduni Batavorum 1844); »Traité de fauconnerie« (cum Wulverhorst, Lugduni Batavorum 1846); »De Vogels van Nederland« (Harlemi 1860; editio altera, Amstelodami 1877–78, in duabus partibus); »Monographie des Loxiens« (cum Bonaparte, Lugduni Batavorum 1850); »Museum d'histoire naturelle des Pays-Bas« (cum Goffin, Lugduni Batavorum 1862–67,9 Lfgn.); »De Vogels van Nederlandsch. Indië« (Harlemi 1863–66; editio nova, Lugduni Batavorum 1876).

Insuper retractavit de reptilibus, piscibus, volatiblibus, mammiferis capitula in opere Philippi Francisci de Siebold cui titulus »Fauna japonica«; de avium alis et migrationibus indagabat, de pongo et de permultis aliis rebus.

Notae[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!