Jump to content

Altenburgum in Misnia

E Vicipaedia
(Redirectum de Altenburgum)
Wikidata Altenburgum in Misnia
Res apud Vicidata repertae:
Altenburgum in Misnia: insigne
Altenburgum in Misnia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 50°59′6″N 12°26′0″E
Numerus incolarum: 31 580
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Altenburg

Gestio

Procuratio superior: Circulus Altenburger Land

Geographia

Superficies: 45.69 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Olten, Offenburgum, Villeurbanne, Dobele

Tabula aut despectus

Altenburgum in Misnia: situs
Altenburgum in Misnia: situs
Theatrum Altenburgi.

Altenburgum in Misnia seu Aldenburgum[1] seu Palaeopyrgum et Plisna,[2] (Theodisce Altenburg) est urbs Thuringiae in Germania. Caput Circuli Altenburger Land est.

Geographia historiaque

[recensere | fontem recensere]
Regio Altenburgi.

Plissa fluvius oppidum transfluit.

Ad pedes castelli imperialis cuiusdam, quod primo descripserant anno 976, saeculis XII et XIII crevit urbs (inde ab anno 1205 iuribus omnibus urbanis fruens). Quam praecipue mercatores Saxoniae Inferioris inhabitant: in media parte iam tum fuit longissima nundinarum faciendarum area rectangularis. Regentibus Staufis abeuntibus marchiones Misniae potestatem super urbem sibi arrogarunt. Urbs saeculis XVII et XIX caput et arx ha ducum Saxonico-Altenburgensium fuit.

Chartarum lusoriarum fautoribus Altenburgum notissimum est quippe quod ludum dilectissimum skat hic cunas habere bene sciant. Annis inter 1810 et 1817, ludus hic iterum inventus et regulis accuratissimis dotatus est.

Res videndae

[recensere | fontem recensere]

Multae sunt res visu dignae in urbe.

Castelli Altenburgensis mundus

[recensere | fontem recensere]

In declivissima colli aedificia castelli inter se polygonum formantia inveniuntur. Ad illa perveneris trans arcum triumphalem quendam (1742-44), praeter obeliscos quibus Hercules et Minerva (1725) impositi sunt, trans casam portalem externam generis Gothici elabentis et trans turrim portalem internam saeculi XV. Servabantur a castello magis antico turris quae Hausmannsturm (saeculi X) et altera turris quae Mantelturm (saeculi XI) dicitur. Videntur insuper habitationes diversae saeculorum XVII et XVIII praesertim.

Picturam muralem in aula festiva de Amore et Psycha creavit dominus G. Moosdorf anno 1869. Picturae autem murales in aula sic dicta Bachiana historiam domus Vitinensium monstrat.

Fanum Castellanum (Theodisce Schloßkirche; restauratum anno 1980) post incendium anni 1444 a Moyse de Altenburgo refecta est. Admiranda intus sunt subsellia presbyterum sculpta generis Gothici, epitaphium ex aere factum in honorem Margaritae Austriacae principissae-electricis (quae animam efflavit anno 1486), supellectiles generis Baroci variae (maenianum, altare privilegiatum, organum tubulatum (1735-38) artificis G. H. Trost.

Museum Castellanum (Theodisce Schloßmuseum) historiam regionis narrat, arcis constructorios passus, chartarum lusoriarum res. Insuper vestimenta traditionalia praesentantur. Officina historica chartis lusoriis fabricandis quoque reppereris ibidem.

Viridario Castellano (Theodisce Schloßpark), cuius prima mentio fuit iam anno 1593, pulchra casa thearia et arancetum (aedes citrea; anni 1712) sunt. Inde ab anno 1827, omnia in territorium? viride affabre cultum mutare coeperunt. In altera autem fine viridarii est Museum Lindenau, ubi collectiones Bernardi Lindenau, hominis politici astronomique, sartae et tectae servantur: i.a.? res antiquitatis, permultae imagines Italicae temporis Renati insunt (artificum horum: Fra Angelico,? Sandro Botticelli,? Bernardo Daddi,? Filippo Lippi,? Simone Martini,? Luca Signorelli) sed etiam statuae et tabulae hodiernae (Ernst Barlach,? Lucas Cranach, Otto Dix, Käthe Kollwitz,? Max Liebermann,? Auguste Rodin?). Haud procul situm est aliud museum, nomine Mauritiani, ubi res historiae naturalis visitatores valde delectant.

Media in urbe est demarchium generis Renati, quod iuste ascribitur aedificiis generis istius totius Germaniae. Ad aream nundinarum longam, ubi et curia, anno 1525, seditiosi duces belli rustici quattuor publice necati sunt. Ichnographia aedium harum a Nicolao Gromann fuit, quibus turris scalarum rotundarum in media parte est et ianuae sumptuosae. Ante conclave burgimagistri scaena ultimi iudicii in oculos saltat.

Theatrum provinciale (Theodisce Landestheater) anno 1871 secundum notiones domini O. P. Brückwald confectum est. Scholae Godofredi Semper spiritus bene sentitur, quae censebat classicismum romanticum delendum esse.

Fanum Sancti Bartholomaei

[recensere | fontem recensere]

Ecclesia paroecialis, saeculo XII condita, ab adeptis Ioannis Hus destructa est anno 1430. Postea in fanum navium trium mutata est. Crypta romanica restabat. Anno 1669, turris generis Baroci advenit; mutationes ultimae profundissimae anno 1878 in interiori fani parte fiebant.

Fanum Virginis Mariae

[recensere | fontem recensere]

Agitur de pristina ecclesia monachorum Augustinianorum anno 1172 consecrata. Notissimus fautor monasterii montani, ut nuncupabatur, imperator Fridericus I ipse fuerat. Incendio anno 1588 saeviente, nihil temporis Romanici servari potuit, nisi pars navis longae.

Alia visenda

[recensere | fontem recensere]

Ad Nundinas Anticas (Theodisce Brühl) est puteus ludum chartarum skat honorans, ubi et variae casae burgensium stant (Renaissance-Kanzlei, Seckendorffsches Barockpalais: saeculi XVIII; tales casae etiam in platea theatri sunt).

Ecclesia Fratrum (Theodisce Brüderkirche) generis neogothici anno 1904 in loco prisci monasterii fratrum minorum erecta est. Turris campanarum quaedam etiam in media urbe est, quae olim ad Fanum Sancti Nicolai attinebat.

Urbis filii et incolae graviores

[recensere | fontem recensere]
  1. Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch (Berolini et Monaci: 1983), ISBN 3-468-07202-3, p. 1325.
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Altenburgum spectant (Altenburg, Altenburg (Thuringia)).
Lege Ἄλτενμπουργκ ("Altenburgum in Misnia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Civitates ad viam imperii sitae