Societas Aemulationis Brugensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus Carton, conditor et primus praeses (1839-1863) Societatis Aemulationis Brugensis.
Exemplar fasciculi Annalium Societatis Aemulationis Brugensis, anni 1906.
Tessera pro prima sessione annua participanda Societatis Aemulationis Brugensis diei 16 septembris anno 1839.
Consessus regentium Societatem Aemulationis Brugensem, mense iunio 2010.

Societas Aemulationis Brugensis cui nunc nomen Koninklijk Genootschap voor Geschiedenis te Brugge (id est: Societas Regia Historiae studendae in urbe Brugarum) est societas hominum doctorum qui sese dabant et semper dant in urbe Brugarum inquisitionibus historicis, priscis manuscriptis indagandis describendis publicandis, quique vitas hominum clarorum scientiis et doctrinis Flandriae Occidentalis ab oblivione eruere navant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Societas Aemulationis Brugensis condita est Kalendis Septembribus anni 1838, eiusque statuta approbata sunt die 16 Ianuarii 1839.

Princeps fautor societatis condendae fuit clerus eruditus Carolus Carton, canonicus, adiuvantibus presbyteris brugensibus Iosepho Olivario Andries et Ferdinando Van de Putte, Francisco De Hondt, aurifabro, Philippo De Stoop, pharmacopoeo, in cuius domo primum sodales societatis concilia sua habuerunt.

Pro veterrima societate erudita historiae studendae in Belgica habetur.

Publicationes[recensere | fontem recensere]

Societas ab initio usque ad tempora nostra Annales edit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carolus van Renynghe de Voxvrie, "Les revues historiques des Flandres". I. La Société d'Emulation pour l'histoire et les antiquités de la Flandre Occidentale, in: Tablettes des Flandres, T. I, Brugis, 1948, pp. 199-219.
  • Sven Vrielinck et Romanus Van Eenoo, IJveren voor geschiedenis. 150 jaar Genootschap voor geschiedenis Société d'Emulation te Brugge, Brugis, 1989.
  • Albertus Schouteet, Honderdvijftig jaar Handelingen van het Genootschap voor Geschiedenis te Brugge. Analytische inhoud en registers 1839-1988, Brugis, 1991.
  • Andreas van den Abeele, Charles Carton en het Brugse genootschap voor geschiedenis, in: 800 Jaar Spermalie, tentoonstellingscatalogus, Brugis, 1986, p. 157-164.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]