Annula Ernaux

E Vicipaedia
(Redirectum de Annie Ernaux)
Annie Ernaux anno 2017.

Annula Ernaux (nata Annie Duchesne Iuliobonae in commune Sequanae Maritimae in Normannia Superiori die 1 Septembris 1940) est scriptrix Francica et praeceptrix litterarum Francica. Quae, inaequalitatem socialem describens, mythistorias plerumque autobiographicas et sociologicas scripsit.[1] Anno 2022, "propter virtutem et acumen subtile quibuscum radices, alienationem, et communia memoriae personalis frena detegit,"[2] Praemium Nobelianum litterarum accepit,[3][4] sedecimus scriptor Francicus, et prima mulier Francica, quae hoc praemio in litteris laureatur.[5] Emmanuel Macron, praeses Franciae, eam "voce mulierum oblitorumque huius aevi" loqui aestimavit.[6]

De vita[recensere | fontem recensere]

Collegia litteraria, quae mox in universitatem Rothomagensem coniuncta erunt, anno fere 1962 frequentavisse censetur. Professor litterarum in lyceis nonnullis atque ab anno 1977 apud Institutum Nationale Studiorum Longinquorum Cergeii prope Lutetiam docuit.[7]

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Les Armoires vides (1974)
  • La femme gelée (1981)
  • La Place (1983)
  • Passion simple (1991)
  • La Honte (1997)
  • Se perdre (2001)
  • L'Occupation (2002)
  • Les Années (2008)
  • L'écriture comme un couteau (2011)
  • Retour à Yvetot (2013)
  • Mémoire de fille (2016)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ulin, David L. (21 Ianuarii 2018). "Unorthodox snapshots of life". Los Angeles Times. p. F10 .
  2. Anglice "for the courage and clinical acuity with which she uncovers the roots, estrangements and collective restraints of personal memory."
  3. "The Nobel Prize in Literature 2022" (nobelprize.org), 6 Octobris 2022.
  4. French author Annie Ernaux wins 2022 Nobel Prize for Literature. . Onmanorama. 6 Octobris 2022 .
  5. Helen Bushby et Ian Youngs, "Annie Ernaux: 'Uncompromising' French author wins Nobel Literature Prize" (BBC.org), 6 Octobris 2022.
  6. C'est la voix des femmes et des oubliés du siècle: "Après le Prix Nobel, les livres d’Annie Ernaux en rupture de stocks"
  7. Biographie apud situm proprium

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • McIlvanney, S. J. 1994. Gendering mimesis: Realism and feminism in the works of Annie Ernaux and Claire Etcherelli. Thesis graduata, Universitas Oxoniensis.
  • Cant, Sarah Elizabeth. 2000. Self-referentiality and the works of Annie Ernaux, Patrick Modiano, and Daniel Pennac. Thesis, Universitas Oxoniensis.
  • Gaillard, Georges. 2006. "Traumatisme, solitude et auto-engendrement: Annie Ernaux: 'L’événement.'" Filigrane, écoutes psychothérapiques 15, no. 1 (ver): 67–86. Montréal. ISSN 1192-1412 (textus interretialis). ISSN 1911-4656. doi:10.7202/013530AR.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Deutsche Biographie • Store norske leksikon