Roman numeral 10000 CC DD.svg

Mu'ammar al-Qaddhāfī

E Vicipaedia
(Redirectum de Muammar al-Gaddafi)
Salire ad: navigationem, quaerere
Muʿammar al-Qaddhāfī die 30 Novembris 2006

Muʿammar al-Qaddhāfī seu litteris Arabicis معمر القذافي (natus in Sirt Libyae anno circiter 1942;[1] die 20 Octobris 2011 interfectus) fuit dux civitatis Libyae ab anno 1969 usque ad 2011.

Motus anni 2011[recensere | fontem recensere]

Mense Februario anni 2011, motus populi contra Qaddhāfī, civitatem tum regentem, in Libyá orientali coepit. Ad usque diem 26 Februarii, homines seditiosi complura oppida expugnaverunt. Die 17 Martii, exercitus Libycus ad oppidum Bengasi appropinquaverat, antequam Francia, Britannia, et Civitates Foederatae die 19 Martii anni 2011 irruptionem aëriam fecerunt.

Hinc terrorismum Alcaedae, hinc terrorismum NATO, qui Alcaedae usui est, digladiamur, inquit Qaddhāfī.[2]

Die 27 Iunii 2011, Iudicium Internationale Criminale mandatum comprehensionis contra Qaddhāfī publicavit propter suspicionem caedorum multarum aliorumque criminum. Die 22 Augusti milites insurgentium Hesperides expugnaverunt. Ab eo die Qaddhāfī se occultat. Die 20 Octobris 2011 interfectus esse nuntiatur.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ex numero suorum liberorum, As-Saadi al-Gaddafi est pedilusor et pellicularum factor.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Muʿammar al-Qaddhāfī spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!