Massachusetta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Massachusetta
Vexillum Massachusettae Signum Massachusettae
Vexillum Massachusettae Signum Massachusettae
Agnomen: Civitas Sinus
(Anglice:
Bay State)
Sententia: "Ense petit placidam sub libertate quietem."
Tabula Americae cum Massachusettae
Civitates aliae
Caput Bostonia
Urbs maxima Bostonia
Linguae publicae Anglica
Superficies  Ordo 44
 - Tota 27 360 km²
 - Terrae 20 317 km²
 - Aquae 7043 km²
 - % aqua 25.7
 - Latitudo 305 km
 - Longitudo 80 km
 - Locus (Sept-Medit) 41°10' Sept. ad 42°53' Sept.
 - Locus (Occ-Orient) 68°57' Occ. ad 73°30' Occ.
Numerus civium  Ordo 14
 - Total ([[ ]]) 6'587'536 (2011)
 - Densitas civium 324/km² (3)
Altitudo  
 - Altissima
1.063 metra
 - Media 150 metra
 - Humillima 0 metra
Accessio  Die 6 Februarii 1788 (6)
Gubernator Deval Patrick
Senatores C.F.A.
Zona horaria UTC-5/-4
ISO 3166-2 US-MA

Massachusetta,[1] sive Massachuseta[2] vel Massaciusseta,[3] rite Respublica Massachusettensis[4] (Anglice: Commonwealth of Massachusetts) vel Respublica Massachusettensium,[5] est civitas Civitatum Foederatarum Americae. Reipublicae finitimae sunt ad septentrionem Mons Viridis et Nova Hantescira, ad occidentem Novum Eboracum, et ad meridionalem Rhodensis Insula et Connecticuta. Ad orientalem, respublica Oceanum Atlanticum spectat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Respublica est omnis divisa in partes duas: pars prima, Colonia Plimmuta nominata, anno 1620 condita est, altera, Colonia Sinus Massachusettensis nominata, anno 1630. Ambae partes ab Anglis dissensis, qui saepe in Civitatibus Foederatis "Perigrinatores" (Anglice: Pilgrims) nominantur, conditae sunt. Nomen Massachusettae ipsum de hominibus indigenis, "Mass-achu-setts" nominati, datum est. Latine, Mass-achu-setts significat 'in loco collis magni'.

Die 19 Aprilis 1775, in pugnis Lexingtoniensi et Concordiensi, Bellum Libertatis Americae coepit. Prima nocte, Paulus Revere equitavit ut amici libertatis Britannos adgressos esse sciverint. Multa proelia clara hic facta sunt.

Vide etiam Indicem gubernatorum Massachusettae.

Signa[recensere | fontem recensere]

  • Cursualis abbreviatio: MA
  • Sententia (etiam in vexillo): "Ense petit placidam sub libertate quietem."

Geographia[recensere | fontem recensere]

Respublica in quattuordecim comitatus divisa est: Barumstabuli, Berceriensis, Bristolium, Ducis, Essexia, Franklinius, Hampden, Hamtoni, Middelsexia, Nantucket, Norfolcia, Plimmuta, Suffolcia, Vigornia

Regiones Massachusettae sunt, ab occidente ad orientem: Massachusetta Occidentalis, Bercerienses, Vallis Antecursor, Vallis Quabbin, Montachusett-Comitatus Septentrionalis, Comitatus Australis, Massachusetta Media, Vallis Lapisniger, Vallis Merrimac, Urbs Occidentalis, Bostonia Magna, Litus Septentrionalis, Promunturium Ann, Massachusetta Euroaustralis, Ora Australis, Litus Australis, Promunturium Callarias, Insulae

Urbes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Neograece Μασσαχουσέττη, id est Massachūsĕttē.
  2. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6)..
  3. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X.
  4. In reipublicae sigillo.
  5. Usu Universitatis Harvardianae.


Coat of arms of the United States.svg
Porta: Civitates
Foederatae Americae


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Massachusetta spectant.