Roman numeral 10000 CC DD.svg

Valles Magni Chasmatis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Simplificatum structurae Africae Orientalis Chasmatis schema.
Chasmatis intestina et eius acclivitates: occidentale flumen Lacus Natronis.

Valles Magni Chasmatis sive Magna Valles Chasmatis est laminarum tectonicarum complexus 35 millionibus annorum abhinc creatus, inter se laminis tectonicis Africa et Arabica separantibus. Haec structura e septentrionibus in meridiem sensu circiter 5000 chiliometrorum patet, e Syriae septemtrione in Mozambico medio, cuius latitudo inter 30 et 100 chiliometra et cuius profunditas ex aliquibus centinis in milia metrorum variat.

Septentrionalis vallis sectio vallem flumnis Iordanis, in meridiem per Mare Galileiae in Mare Mortuum fluentis, format. Valles Chasmatis in Meridiem per Arabam (Hebraice הָעֲרָבָה, Arabice وادي عربة‎), Sinum Aelaniticum (Hebraice מפרץ אילת, Arabice خليج العقبة) et Mare Rubrum pergit. In Meridionali Maris Rubri ostio, Chasma bifurcum, Triangulum Afarense (Anglice Afar Triangle, Arabice دناكيل, Francice Triangle de l'Afar) sive formans, habet: Sinus Madocensis, versus Orientem, ad divisionem inter Arabiam et Africam correspondet et velut Cordillerae Mediae pars in Oceano Indico pergit; alius ramus versus Austroccidentem per Dzibutum sequitur ad formandam Vallem Chasmatis Orientalem, Aethiopiam, Keniam, Tanzaniam, Lacum Malavianum[1] (Lusice Lago Niassa, Suahilice Ziwa la Nyasa et Anglice Lake Malawi) flumenque Sire (Lusice Rio Chire, Anglice Shire River, Tzevice Mtsinje wa Shire) comprehendentem et in flumine Sambesi (Anglice, Sonice, Suahilice Zambezi, Francice Zambèze, Lusice Zambeze) finem capientem.

In Tanzania, parum versus lacus Malaviani septentrionem, valles denuo dividitur, cum ramo sequente versus boreoccidentem et postea versus septemtriones, Lacum Tanganicam formante, qui Reipublicae Democraticae Congensi, Tanzaniae et Burundiae finitimus est. Continenter sunt Lacus Kivu, separans Ruandam a Congo Lacus Eduardus et Lacus Albertus, cum uno fontium Nili, qui eum ab Uganda separant et qui Chasma Occidentale sive Albertinum nominatur, ubi inveniuntur plerique Magni Lacus Africi, iam relati. Lacus Victoria inter duos Vallis Chasmatis ramos invenitur.

Magnae Vallis Chasmatis labra montes perpetuos formantur, ubi sunt loca altissima in continente, inter quae Virunga, Mitumba, et Montes Lunae (Anglice Rwenzori Mountains, Suahilice Safu ya Ruwenzori, Francice Chaîne du Ruwenzori), quorum cacuminum multa vulcanicam activitatem? habent (aut olim habuerunt), velut Kilimandiarus, Kenia, Karisimbi, Nyragongus, Meru, Elgon, Tanzanica Terra Superior Crateris. Vulcanus Mons Dei (Suahilice Ol Doinyo Lengai) adhuc vivus est, qui unicus natrocarbonatiti? mons ignifer in mundo est. Alia vulcanica zona valde activissima? Triangulum Afarense, in Dzibuto, est.

In Kenia, valles profundior septentrione Nairoborum est, et exhibet parum profundos lacus sed cum plurimo minerali contento. Exempli gratia, Lacus Magadi paene solida soda (carbonatum natrii) est et lacus Elmenteita, Baringoensis, Bogoria et Nakurensis omnes summe alcalici sunt; Lacus Naivasha aquae dulcis fontes habet, quod ei ut multum biodiversitatis habeat permittit.

Si laminarum discessus continuat, intra quosdam milliones annorum Africa Orientalis Oceano Indico inundabitur et magna insula cum litorali Africa regione formabitur.

In Magna Valle Chasmatis per annos deposita sunt sedimenta ex eius riparum erosione profecta et hic ambitus organicarum reliquiarum conservationi favet. Quamobrem, ibi accidere ponderis anthropologica inventa, praesertim in Pedemontio, in Kenia, ubi inventa sunt ossa variorum hominidarum, qui hodierni hominis atavi esse putantur. Maximi ponderis inventum, a Donaldo Johanson, paene integer sceletus australopithecae "Luciae" nominatae fuit. Ricardus et Maeve Leakey quoque hac in regione laboraverunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1] Lexicon Universale Hofmann.