Tagetes

E Vicipaedia

Ordo : Asterales 
Familia : Asteraceae 
Subfamilia : Asteroideae 
Supertribus : Helianthodae 
Tribus : Tageteae 
Genus : Tagetes 
L., 1753[1]
   
Synonyma
* Diglossus Cass.
  • Enalcida Cass.
  • Solenotheca Nutt.
  • Vilobia Strother

Tagetes est genus[2] plantarum annuarum et perennium, plerumque herbacearum, familiae Asteracearum. Ei attributus est status generalis a Carolo Linnaeo anno 1753.[3][4] Quod genus in Mexico meridiano endemicum est, sed nonnullae species per orbem terrarum importatae sunt. Tagetes minuta in aliquot regionibus planta invasiva et noxia habetur.[5]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Species Tagetis magnitudine ab 0.1 ad 2.2 metra altae variant. Plurimis specibus sunt folia pinnata et viridia. Floribus secundum naturam sunt colores aureus, aurantius, flavus, albus, saepe marginibus maroon. Capita inflorescentiarum plerumque ab 1 ad 4–6 centimetra diametro sunt, plerumque in radiis et discis disposita. In horticultura, plantae annuae seri solent, sed species perennes populo gratae magis atque magis fiunt. Radices sunt fibrosae.

Vigent variae species in paene omne genere soli. Plurimae plantae in hortis cultae solum bene siccatum malunt, sed nonnullae cultivarietates ariditatem bene tolerant.[6]

Cultus et usus[recensere | fontem recensere]

Flores Tagetis patulae.

Foliis Tagetis est aroma acutum, quod nonnulla insecta quotidiana et nematoda deterere dicitur. Species Tagetis comitibus lycopersici, melongenae, capsici, tabaci, et tuberosi saepe prosunt. Propter autem thiophenes antibacteriales a radicibus expressas, Tagetes prope fabaceas non serendae sunt.[7] Aliquot species perennes cervidis, leporidis, rodentibus, et tayassuidis resistunt.[7]

Erucae nonnullorum lepidopterorum, insigniter Melanchrae persicariae, foliis Tagetis vescuntur, et flores sunt fons nectaris aliorum lepidopterorum, unde Tagetes saepe sunt pars hortorum lepidopterorum. Multae species in locis feris a coleopteris pollinatur.[8]

In cultu humano[recensere | fontem recensere]

Tagetes sepulcrum die mortuorum in Mexico ornant.

Tagetes in Mexico praehispanico flos mortuorum habebatur, lilii in Europa similis, et iam in celebrationibus diei mortuorum late adhibetur. Semper in macellis ad usum in cultu et ritibus deorum quotidie venumdatur.

Praeterea, plantae latissime in India et Thailandia hodiernis coluntur, praecipue species Tagetes erecta, Tagetes patula, et Tagetes tenuifolia. Permultae Tagetes in coronis, monilibus, aliisque ornamentis nuptiarum, festorum, et eventuum religiosorum adhibetur. Cultus Tagetum paene ubique in Telangana, Andhra Pradesh, Tamil Nadu, Bengalia Occidentali, Karnataka, et Uttar Pradesh pro macella Deepawali videtur.[9]

Species[recensere | fontem recensere]

Sunt quinquaginta species descriptae et acceptae.[10]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Genus: Tagetes L.". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 6 Ianuarii 2011 .
  2. Soule 1996.
  3. Linnaeus, Carl von. 1753. Species Plantarum 2: 887.
  4. Tropicos | Name - !Tagetes L.. . www.tropicos.org .
  5. Soule 1996a.
  6. Cicevan et al. 2016.
  7. 7.0 7.1 Soule, J. A. 1993. Biosystematics of Tagetes (Compositae). Ph.D. dissertation, University of Texas.
  8. Soule 1993.
  9. Gupta, Sharma, et Pathania 2002.
  10. The Plant List, search for Tagetes.
  11. Plants Profile for Tagetes lemmonii (Lemmon's marigold). . plants.usda.gov 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bremer, Kåre, cum Arne A. Anderberg et al. 1994. Asteraceae: cladistics & classification. Portlandiae Oregoniae : Timber Press. ISBN 0881922757.
  • Cicevan, R., M. Al Hassan, A. F. Sestras, J. Prohens, O. Vicente, R. E. Sestras, et M. Boscaiu. 2016. "Screening for drought tolerance in cultivars of the ornamental genus Tagetes (Asteraceae)." PeerJ 4:e2133. doi:10.7717/peerj.2133.
  • Gupta, Y. C., Y. D. Sharma, et N. S. Pathania. 2002. "Let the flower of gods bless you," The Tribune (Chandigarh Indiae), 9 Septembris 2002. Editio interretialis.
  • Soule, J. A. 1996a. "Infrageneric Systematics of Tagetes." In Compositae: Systematics, Proceedings of the International Compositae Conference, Kew 1994, vol. I, eds. D.J.N. Hind et H. J. Beentje, 435–43.
  • Soule, J. A. 1996b. "Novel Annual and Perennial Tagetes." In Progress in New Crops, Proceedings of the National New Crops Conference 1996, ed. J. Janick, 546–51.
  • Winoto Suatmadji, R. 1969. Studies on the effect of Tagetes species on plant parasitic nematodes. Wageningen: H. Veenman.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Tagetem spectant.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database