Asteraceae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Asteraceae
Aetas fossilium: 49 Ma
Eocene[1] - Recens
Duodecim Asteracearum species, ex subfamiliis Asteroidearum, Cichorioidearum, et Carduoidearum
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Asterales
Familia: Asteraceae
Bercht. & J.Presl
Genus Typicum
Aster L.
Subfamiliae

Asteroideae
Barnadesioideae
Carduoideae
Cichorioideae
Corymbioideae
Gochnatioideae
Gymnarrhenoideae
Hecastocleidoideae
Mutisioideae
Pertyoideae
Stifftioideae
Wunderlichioideae

Diversity
1,600 genera
Synonyma

Compositae Giseke
Acarnaceae Link
Ambrosiaceae Bercht. & J. Presl
Anthemidaceae Bercht. & J. Presl
Aposeridaceae Raf.
Arctotidaceae Bercht. & J. Presl
Artemisiaceae Martinov
Athanasiaceae Martinov
Calendulaceae Bercht. & J. Presl
Carduaceae Bercht. & J. Presl
Cassiniaceae Sch. Bip.
Cichoriaceae Juss.
Coreopsidaceae Link
Cynaraceae Spenn.
Echinopaceae Bercht. & J. Presl
Eupatoriaceae Bercht. & J. Presl
Helichrysaceae Link
Inulaceae Bercht. & J. Presl
Lactucaceae Drude
Mutisiaceae Burnett
Partheniaceae Link
Perdiciaceae Link
Senecionaceae Bercht. & J. Presl
Vernoniaceae Burmeist.

Fontes: UniProt[2] GRIN[3]

Asteraceae sive Compositae sunt familia plantarum florentium ordine Asteralium, cui sunt circa 13 000 specierum in 1500 genera digestae. Nomen familiae stellarem florum specierum formam significat. Secunda familia sub Magnoliidis magnitudine est, post Orchidaceas, quibus sunt 25 000 specierum.

Proprietates generales[recensere | fontem recensere]

Herbae, suffrutices aut frutices annui perennesve monopodici vel sympodici; ramis glabris, hirsutis aut tomentosis, trichomatibus glandulosis aut simplicibus aut pluricelularibus; foliis alternis aut oppositis, rare dense verticilatis, integris vel lobatis vel dentatis; capitulis una vel duabus formis floralibus, terminalibus aut axilaribus; floribus bi- aut unisexualibus, heteroclamydeis, calyce reducto pappo nominato duobus sepalis ad plurima, corolla ligulata vel tubulosa quinque petalis coniunctis, androecio sinantherio bitecis quinque staminibus coniuctivo-coniuctis, gynoecio bicarpelare uniloculare cum uno ovulo; cypselis pappo-coronatis propter sparsionem zoochoricam anemochoricamve.

Habitus[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide habitus (botanice)

Asteraceae saepe herbaceae sunt, raro suffrutices, frutices, arbores, vel lianae, cui latex oleaque essentialia sunt. Aliquae resinosae aut suculentae quoque. Fere omnibus habitationibus adsunt, a regionibus tropicis ad altissimos montes; saepe terrestres, aliquae aquaticae sunt (v.g., Cotula mexicana).

Folia[recensere | fontem recensere]

Folia Asteracearum saepe alterna aut opposita, raro verticillata; teretia, carnosa, papyracea aut coriacea, in spinis aliquando transfigurata; peciolata aut sessilia, olim basifixa, raro peltata; glandulosa aut sine gladulis; aromatica aut inodora; integra, pinnatisecta aut pinnata, aliquando spinosa, marginibus integris, serratis vel crenatis; penninervata aut palmatinervata, raro paralelinervata; stipulis carent.

Flores[recensere | fontem recensere]

Flores Asteracearum sunt parvi, pentameri; bisexuales, raro unisexuales sterilesve; actinomorphae aut zygomorphae, videlicet symmetria aut radiale aut bilaterale. Calyx reductissimus pappus nominatus; nullo, duobus, tribus aut plurimis sepalis in squamis, saetulis aut saetis mutatis, in sparsione seminale operantibus, quae pappum pilosum, barbatum vel plumosum videri faciunt.

Corolla gamopetalia quinque petalis tubum vel magnum vel parvum facientibus. Tubo magno, flos actinomorphus tubulosus nominatus quinque lobulis parvis in apice; tubo parvo, flos zygomorphus ligulatus nominatus si petala omnia coniuncta ligulam formant, aut raro bilabiatus si duo vel tria petala coniuncta labium magnum, ac caetera labium parvum, faciunt.

Androecio olim quinque stamina petalis alterna, filamentis inter se liberis cum petalis coniunctis, atque antheris basifixis coniunctis tubum circum stylum formantibus dehiscentia introrsa longitudinale. Pollen saepe tricolpatum est.

Gynoecium syncarpicum ovario infero bicarpelari unilocularique, uno ovulo anatropo basali uno tegumento nucellaque tenui. Pistillo stilum nectariferum in duabus ramis papillosis divisum, videlicet duobus stigmatibus papillosis, saepe est.

Asteracearum formulae florales utraeque formae florali sunt:

  • Flores tubulosae: \oplus \; b \; m \; f K_{0 - \infty} [C_{(5)} A_{(5)}] \overline{G}^1_{(2)}
  • Flores ligulatae: % \; b \; m \; f K_{0 - \infty} [C_{(5)} A_{(5)}] \overline{G}^1_{(2)}
b = bisexualis; m = mas; f = femina

Inflorescentia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide inflorescentia et capitulum (botanice)
Imago capituli formam generalem monstrans. Structurae lineares virides bracteae sint.

Capitulum omnibus Asteraceis inflorescentia est, quod vel solum vel in secundariis inflorescentiis digestum, multis structuris bracteis nominatis circumitum. Axis inflorescentiae discoidalis vel planus vel conicus est, clinanthium nominatus, super quem nonnulli flores olim mimoribus bracteis adsunt.

Aut una forma floralis aut utraque adsint in capitulo, quod homogameum si una, vel heterogameum si duae, nominatur. In capitulis heterogameis, duas formas florales habentibus, flores tubulosi in medio et flores ligulati in margine adsunt. Capitula bi- vel unisexualia, si flores uni- vel bisexuales in eodem capitulo adsunt, aut tantum unisexuales, sint.

Fructus[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide fructus#cypsela

Ut fructus usitate achenium, quia similis veris acheniis, appelletur, tanem, eadem de ovariis superiis unicarpelaribus oriuntur. Apud Asteraceas ovaria infera bicarpelaria sunt, ac fructi melius cypselae nominandi sunt. Qua forma ovarii in evolutione floris ei formae fructi maturi ex eodem ovario quam dissimillima est, et cypselis taxinomistae ad species, genera subtribusque invenienda utuntur. Cypselis regio transversa fere isodiametrica apud plurimas species, sed apud alteras lenticularis ellipticave, sit: sic, cypsela compressa si axis maior regionis transversae parallelus radio capituli (v.g., generi Verbesina), vel cypsela plana si axis minor regionis transversae parallelus radio capituli (v.g., generi Coreopse), appelletur.

Calyx, in pappo transfiguratus, in fructo superest, ergo acrescens dicitur, cui diversae formae sunt exempli gratia saetae, saetulae, squamae, caules plumigeri, et caeterae. Forma pappi in quaestionibus de speciebus Asteracearum usitate adhibitur.

Semen unum albumine caret, et endosperma aut defficit aut abest.

Res phytochemica[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide phytochemia

Asteraceae olim carbohydrata, verbi gratia inulina vel steviosidum, cumulant. Apud Asteraceas poliina oleaque aromatica terpenoidia adsunt, quoque lactonae sesquiterpenicae, sed iridoides absunt.

De taxinomia phylogeniaque[recensere | fontem recensere]

Asteraceae grex naturalis ab initio visae sunt, et de finibus earum nunquam oblocutum est. Arthurus Cronquist Asteraceas solas in ordine Asteralium, suclassis Asteridarum, ordinibus Gentianalium, Rubialium, Dipsacalium Calyceraliumque ligans et de Campanulalibus separans, locavit. Novis methodis in systematica moleculare ab Angiospermarum Phylogenia Grege (APG) adhibitis Asteraceae in latiore ordine Asteralium intra cladum Campanulidarum (Anglice: Campanulids) locatae sunt.

Calyceraceae familia proxima Asteraceis, quae in America Meridionale adest, est. Proprietas similes inter has familias sunt calyx acrescens pertransfiguratus, gynoecium unicarpelare semine uno, pollen inter colpos sulcatum, et fructus propter sparsionem transfiguratus. Congregatio floralis ex evolutione parallela facta est, quia inflorescentiae similes utrique sunt sed apud Asteraceas flores in capitulo, et apud Calyceraceas flores in cyma capituliforme.

Synapomorphiae Asteracearum sunt calyx in pappo pertransfiguratus, antherae coniunctae tubulum formantes, ovarium semine uno basali, ac synthesis lactonarum sesquiterpenicarum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scott, L (2006). "Early history of Cainozoic Asteraceae along the Southern African west coast". Review of Palaeobotany and Palynology 142: 47 
  2. Formula:UniProt Taxonomy
  3. Germplasm Resources Information Network (GRIN) (13 Aprilis 2007). "Family: Asteraceae Bercht. & J. Presl, nom. cons.". Taxonomy for Plants. USDA, ARS, National Genetic Resources Program, National Germplasm Resources Laboratory, Beltsville, Maryland 

Roman numeral 10000 CC DD.svg