Asterales

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Asterales
Helianthus annuus
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Asterales
Familiae

Asterales sunt dicotyledonus plantarum florentium ordo, qui Asteraceas et familias cognatas comprehendit. Ordo est cosmopolitanus, et plerumque species plantarum herbacearum paucasque arbores (praecipue plantae generis Lobeliae) et frutices comprehendit.

Asterales gradibus morphologico et moleculari describi possunt. Inter synapomorphias sunt oligosaccharidum inulin (molecula quae alimenta coacervat) et unica staminum morphologia: stamina plerumque circa gynoecium inveniuntur, vel confertim aggregata vel in tubum coalita (probabiliter adaptatio pro secundaria pollinatione, quae in familiis huius ordinis est communis).

Momentum oeconomica[recensere | fontem recensere]

Asteraceae nonnullas species pro cibo cultas comprehendunt, inter quas Cichorium, Helianthus annuus, et Lactuca sativa. Adsunt etiam in familia multa condimenta et herbae medicinales. Gravis in horticultura sunt Asteraceae (praecipue genus Chrysanthemum) et Campanulaceae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bremer, K., et M. H. G. Gustafsson. 1997. East Gondwana ancestry of the sunflower alliance of families. Proceedings of the National Academy of Sciences U.S.A. 94: 9188–9190. Abstractum apud situm pnas.org. Omnia verba (HTML) apud situm pnas.org. Omnia verba (PDF) apud situm pnas.org.
  • Judd, W. S., C. S. Campbell, E. A. Kellogg, P. F. Stevens, et M. J. Donoghue. 2002. Plant Systematics: A Phylogenetic Approach. Ed. 2a. pp. 476–486 (Asterales). Sinauer Associates, Sunderland, Massachusetts. ISBN 0-87893-403-0.
  • Lindley, John. 1833. Nixus Plantarum, 20. Londinii.
  • Smissen, R. D. 2002. Asterales (Sunflower). In Nature Encyclopedia of Life Sciences. Londinii: Nature Publishing Group. December. DOI, Situm ELS.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Asterales spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Asterales apud Vicispecies.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg