Stoa (architectura)

E Vicipaedia
Stoa Attali nova aedificata Athenis

Stoa est verbum Graecum, quod Romani "porticus" interpretati sunt, ambulationem tectam columnisque instructam, quae a tergo clausa est, vel atrium similis generis denotans. Haec architecturae Graecae propria fuit. A saeculo quarto a.C.n. usque ad saeculum secundum a.C.n. in urbibus Graecis hoc aedificandi genus fuit praecipua fori (sive Graece: agora) pars, qua homines sole, imbribus, vento protegerentur.

Genus philosophorum Graeciae antiquae (Stoici) una cum doctrina eorum (Stoicismus) ab hoc verbo nominati sunt, quod Zeno Citieus circa annum 300 a.C.n. in stoa fori Athenarum docere solebat.

Hodiernus verbi usus:

  • Atrium columnatum pariete posteriore clauso, quod ante aedificium collocatum est, Porticus vocatur.
  • Atrium columnatum, quod post aedificii frontem recedit, Loggia nominatur.

Nexus interni