Musonius Rufus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Initium fragmentorum Musonii Rufi in editione Teubneriana anni 1905

Musonius Rufus (natus Volsiniis Etruriae circa annum 25; mortuus ante annum 105) fuit philosophus Stoicus, Graece docens et scribens, Epictetique et Dionis Cocceiani praeceptor. Secundum Suda, multa scripsit, inter quae nonnullas Apollonio Tyanensi inscriptas epistulas (sine dubio pseudepigraphas). Fragmenta operum Musonii servata sunt.

Nexus interni

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lutz, Cora. 1947. Musonius Rufus, the Roman Socrates. Yale classical studies 10:3–142. Cum fragmentis Musonii Rufi Anglice redditis.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!