Ataraxia
Ataraxia (Graece αταραξία 'sine sollicitudine', ergo 'tranquillitas'), in philosophia Graeca Pyrrhonis Elei et Epicuri atque in schola Stoica, est lucidus tranquillitatis robustae status, a miseria et anxietate perpetuo liber.[1]
Index |
In Epicureismo [recensere]
Epicurei ataraxiam habuerunt idem ac sola hominis felicitas vera. Statum significat tranquillitatis robustae qui deducitur ex fide in vita posteriore vitata (deis non veritis quia remoti et hominum incuriosi sunt), civilitate et vexatoribus declinatis, se cum amicis fidelibus et amantibus cincto, atque imprimis personá integritatis et amoris, fiduciá dignus, actá.
In Pyrrhonismo [recensere]
In Pyrrhonismo, quod nec animi motus nec mens, nec ambo fontes gnaritatis adeo coniuncti, est satis via veritatis cognitae et narratae, fides dogmaticae omnesque res invisae non iudicandae sunt.
In Stoicismo [recensere]
Stoici quoque tranquillitatem mentis petiverunt, et ataraxiam habentes rem desideratam saepe vocabulo usi sunt, sed pro eis, status similis, a sapiente Stoico adsecutus, fuit apathia, absentia commotionis.[2]
Vide etiam [recensere]
- Aequus animus
- Apathia
- Aponia
- Fluxio (psychologia)
- Freedom from fear
- Illuminatio (spiritualis)
- Nirvana
- Qingjing Jing
- Upeksa
Notae [recensere]
- ↑ "A state of freedom from emotional disturbance and anxiety; tranquillity" (Dictionary.com), 2 Augusti 2012.
- ↑ Steven K. Strange, "The Stoics on the Voluntariness of Passion," in Stoicism: Traditions and Transformations (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2004), 37.
Bibliographia [recensere]
- Hossenfelder, Malte. 1985, 1995. Stoa, Epikureismus und Skepsis. Geschichte der Philosophie, 3: Die Philosophie der Antike, vol. 3, Monaci: C. H. Beck. ISBN 3-406-30841-4.
- Röd, Wolfgang, ed. 1985. Geschichte der Philosophie. Vol. 3. Monaci: C. H. Beck.
- Striker, Gisela. 1990. Ataraxia: Happiness and Tranquility. The Monist 73:97–110.
| Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes! |