Stoicorum veterum fragmenta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Stoicorum veterum fragmenta est collectio fragmentorum et testimoniorum Stoicorum veterrimorum ab Ioanne ab Arnim annis 1903-1905 composita. Complectitur fragmenta et testimonia Zenonis, Cleanthis, Chrysippi et eorum discipulorum. Opus primo e tomis tribus constabat, quibus anno 1924 Maximilianus Adler quartum, indices continentem, addidit.

Conspectus tomorum[recensere | fontem recensere]

  • Tomus 1 - Zenonis et discipulorum eius fragmenta
  • Tomus 2 - Chrysippi fragmenta logica et physica
  • Tomus 3 - Chrysippi fragmenta ethica et discipulorum eius fragmenta
  • Tomus 4 - Indices verborum, nominum propriorum et fontium