Consors (matrimonium)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Consors (-tis, mf.) est in matrimonio aut femina aut masculus coniux (Francogallice et anglice consort), sic ambo coniuges consortes sunt et consocii intelleguntur. Reapse, non solum per medium aevum sed communitate saltem christiana matrimonium inter consequentias, cum legitime inter christianos pactum et ab ipsis per carnalem copulam consummatum foret, mutuum auxilium et mutua obsequia[1] numerantur quae coniugum super naturam consortionis lumen praefert. Consortionis notio adeo matrimonio implicata se praebebat ut generaliter vocabulum "consors" synonymia pro aut muliere aut marito adhibitum erat.[2] Si initio inter rupturarios alter coniux erga alterum ratione iuris communis consortes erant, feudi dominus vel domina quidam erga coniugem ratione obligationum feudalum, evolutio tamem tarda continuaque mariti iure uxoris officium baiuli vacuit denique hodierno die per locutionem rex consors de transitione ad subiectam notionem novam agitur.

Consortes feudales[recensere | fontem recensere]

Iure uxoris post conubium copulatum[recensere | fontem recensere]

Inter coniuges feudatarii, qualiscumque feudum titulusque sint, ob matrimonio consortes pariter sunt. Eo modo ab initio consors non titulus sed matrimonii qualitas inhaerens est. Ita coniugis paene ut synonymus utitur quoniam qui est coniux et consors tenetur, sic immutabiliter passim legitur :

  • Anno 1166 de uxore ex Odone Campaniensis « ...cum dilectissima consorte nostra Beatrice... »[3]
  • Anno 1234 e Cunegundi Dei gratia regina Boemiae de marito « ...ego Cunegundis regina, communicato dilectissimi domini et consortis nostri, regis Watizlai... »[4]
  • Anno 1302 e Philippo IV Franciae de Ioanna Navarrae « Nos siquidem procuratori carrissime consortis nostrae reginae,... » [5]
  • « XIV Kal 1305 » « Blanka ducissa Austriae filia Philippi regis Francie consors Rudolfi ducis Austriae hic sepulta » [6]
  • Anno 1309 ex Elizabetha vidua de marito defuncto « ...domini Alberti Romanorum regis, thori nostri consortis karissimi... » [7]
  • Anno 1347 e Petro III Aragoniae de uxore « ...illustris Elionoris reginae Aragonum consortis nostrae... »[8]

Nihilominus postridie tantum connubio copulato et ipso facto consortes fient. Praeter illum propter consuetudine et ratione matrimonio ipso, uxor mariti potestate suberat. Sic iure uxoris maritum fiebat qui actiones omnia quae cum ea competeret inducere poterat[9] maxime autem erat qui servitium militarem adimplere quibat, qua de causa coniux homagium uxoris ad dominum portabat et nominatim necnon baiulus feminae consortis fiet, ita marito una cum uxore administratio gubernatioque feudi veniebatur si beneplaceret. E contrario mature non modo coniux auxilio uxori sed etiam probatam rem esse veram quod uxor actuum scriptura impetrans ac ambascians aliaque eiusdem generis auxilio coniugi erat et hac de causa ea consors regni reapse esse poderat.[10] Hoc auxilium mutuum societatis coniugalis aequalitatem inter coniuges perspicuam faciebat patentamque autem unitatem administrationis necessariam, ut incapacite vel absentia mariti mulier sine dificultate in locum eius se substituere poterat.[11]

Iure uxoris post nascentiam heredis[recensere | fontem recensere]

More institutoque tamen Portugalliae pro consortione Corona consummatio pura contractum matrimonialis non satis erat, quia honesta copula humanis generis propagationem ac filiorum procreationem finis primatus immediatusque poterat videri,[1] ibi heredis nascentia postulabatur ut iure uxoris coniux consors fiet, e.g. anno 1777 Maria I Portugalliae pro Petro III Portugalliae et 1837 Maria II Portugalliae pro Fernando Saxonia Coburgi et Gotahae Koháry. Attamen iam hoc in loco et alibi auxilium inter coniuges virtute magnopere perderat.

Consors reginae nec semper est rex de facto[recensere | fontem recensere]

In hoc re rex consors est qui per acta regni procurationem aut administrationem exercet, consequenter summo interest quomodo coniuges se gerunt, sic dum Philippus IV Franciae ut comes Campaniae quamvis nec nominatim pro uxore ageret,[12] Fernandus Saxonia Coburgi et Gotahae Koháry potestas exercere repugnabat etsi occasionibus, ut Mariae II gestationes et filii Petri infra aetatem, regni administrationem exercuerit iam plerumque magis nominatim quam de facto rex erat.

Eo modo cum rege consorte gradatim de transitione ad subiectam notionem novam agitur, siquidem inter mulierem et maritum consortium, ob auxilii laxationem matrimonialis et obligationes feudales derivatas ob evolutionem causam praesertim obsoletione servitii militaris, ad occasum sublapsum est. Eo modo hodierno die cum de rege consorte agitur generaliter non magis quam titulus sine magna potestate perceptus esset et reapse factus est.

Rex consors recenti more[recensere | fontem recensere]

Rex consors sed etiam imperator consors recenti more est titulus formalis pro coniuge datus cuia uxor per ius successionum regina est, regina regnans aliis verbis ; a constitutione regnum Hispaniae exempli gratia (articulum 58) ex consortibus praeter inter regnum qualiscunque actum regni administrationis excluditur.[13] Viris istius saepe numero officium suum taliter reductum est ut praecipuum ad filios procreandos pro continuitate dynastica perinde ac regina consors quaevis possit videri. Monarchiae Daniae, Nederlandiae, Angliae ab instar pleraeque dynastiae tamen titulum princeps consors praeferre solent, qui vero ancipite significatione eget. Saepe coniugi decernere talis titulus conubio ipso solum obsolevi praeterea ex regina vel alia auctoritate constitutionali beneplacitum decernandi pendet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 F. Bartholomeus Mastrio de Meldula, Theologia moralis, 1709, Venetiis, apud Michaelem Hertz, Quaestio VI, Articulum I, p.491. [1] Libri Googles (Latine),
  2. Du Cange, Glossarium ad mediae et infimae Latinitais, Parisiis, 1842, Didot fratres, T. II. vel Fons: Du Cange (Latine) et (Francogallice)
  3. M. de Persan, Recherches historiques sur la ville de Dole, 1812, Dole, Imprimerie de J-F-X. Joly, Preuves N° XVI, p. 379. [2] Libri Googles (Latine)
  4. Codex Diplomaticus et Epistolarius Regni Bohemiae, ed. Gustavus Friederich (Prague: 1942), 3.1.93-94, ep.86. http://epistolae.ccnmtl.columbia.edu/letter/852.html] (Anglice) et (Latine)
  5. Lucien Merlet Lucien, Procès pour la possession du comté de Bigorre (1254-1503). In: Bibliothèque de l'école des chartes. 1857, T. 18, Pièces Justificatives, XIV, p. 322, Cartulaire de Bigorre, ch. 36. [3] (Francogallice)
  6. Necrologium Patrum Minorum ad S Crucem Vindobonæ, Passau Necrologies (II), p. 166. [4]
  7. Codex diplomaticus Alemanniae et Burgundiae Trans-Iuranae intra fines diocoesis Constantiensis, 1795, Typis Monasterii ac congregationis S. Blasii in S. N., p.369. [5] Libri Googles (Latine)
  8. D. Antonio Caetano de Souza, Provas da historia genealogica da casa real Portugueza, 1739, Olisipone, Na oficina Sylvania da Academia real, T. I, p.262. [6] Libri Googles (Lusitanice) et (Latine)
  9. Henri d’Arbois de Jubainville, Recherches sur la minorité et ses effets dans le droit féodal français (troisième article). In: Bibliothèque de l'école des chartes, 1852, T. 13. sectio III, pp.534-551. [7] Libri Googles (Francogallice)
  10. Jean Dufour, Le rôle des reines de France aux IXe et Xe siècles, In: Comptes-rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 142° anno, N° 3, 1998. pp. 913-932. [8]
  11. Pierre-Clément Timbal et André Castaldo, Histoire des Institutions Publiques et des Faits Sociaux, 1990, Parisiis, 8e éd., Dalloz, p.219. ISBN 2-247-01046-6 (Francogallice)
  12. André Lefèvre, Les finances de la Champagne aux XIIIe et XIVe siècles [premier article]. In: Bibliothèque de l'école des chartes. 1858, T. 19. pp. 409-447. [9] (Francogallice)
  13. Constitución española de 1978, Título II. De la Corona, Artículo 58. La Reina consorte o el consorte de la Reina no podrán asumir funciones constitucionales, salvo lo dispuesto para la Regencia. [10] (Hispanice)