Fabula cothurnata

E Vicipaedia
Histriones personati et cothurnati in pictura Pompeiana

Fabula cothurnata vel fabula crepidata est tragoedia Latine scripta sed personas mythologiae Graecae more Graeco vestitas in scaenam inducere solita. Ita fabulae praetextae opponitur, cuius personae togam praetextam gerunt, senatorum Romanorum insigne, et argumentum eius ad historiam Romanam spectat. Fabulae palliatae quoque opponitur quod comoediae genus Graecas personas pallio vestitas inducit. Nomen e calceo quo histriones tragici Graeci pedes tegebant ductum estː nam cothurni eos maiores visu reddebant.

Iam a tertio saeculo a.C.n. auctores Latini magnos poetas tragicos Graecos libere interpretari coeperunt. Memorandi sunt Livius Andronicus, Gnaeus Naevius, Quintus Ennius, Marcus Pacuvius, Lucius Accius, Lucius Varius Rufus. Ovidius poeta quoque Medeam scripserat. Illorum opera hodie deperdita sunt; tantum exstant novem fabulae cothurnatae Senecae tributae et primo saeculo compositaeː Hercules furens, Troades, Medea, Phoenissae, Hercules Oetaeus, Phaedra, Agamemnon, Thyestes, Oedipus.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]