Osca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Vide etiam paginam discretivam: Osca (Granata)

Situs Oscae in Hispania
Vexillum Oscense

Osca (Hispanice: Huesca; Aragonense: Uesca; Catalanice: Osca) est urbs in Aragonia in Hispania. Osca est nomen quoque homonymae provinciae Hispaniae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Suum Praeromanum nomen fuit Bolskan, Ilergetum caput in Hispaniae Tarraconensis Septemtrione, in via de Tarracone et Ilerda in Caesaraugustam (Itin. Ant. pp. 391, 451), et sub huius ultimae urbis jurisdictione. Solum Plinius (iii. 3. s. 4) Oscenses in Vescitania, sine aliqua altera mentione regione, collocat. Urbis nomen Osca datum est, et Romana colonia fuit, Urbs Victrix Osca, per Imperium Romanum. Quinto Sertorio impellente, renegato Hibero Romanoque heroe qui Oscam basem suam fecit, urbs numisma procudit et praeclarae scholae a Sertorio conditae locus ut Hiberi iuvenes linguam Latinam et Romanitatem generatim discerent fuit. De Plutarcho (Sert. c. 14) amplam urbem fuisse, et ibi Sertorium mortuum esse scimus. Probabiliter urbs a Strabone nominata Ileoscan (Iλεόσκαν) sit, in specie corrupto loco (Geographica 3.161; vide Ukert, vol. ii. pt. 1. p. 451). Argentarias possedisse videtur (Liv. xxxiv. 10, 46, xl. 43), nisi argentum Oscense ibi expressum simpliciter ad procusum urbis argentum refertur. Florez, nihilominus (Med. ii. 520), impossibilitatem ut unus locus tantam procusi argenti quantitatem velut ab antiquis scriptoribus cum vocibus argentum Oscense, signatum Oscense relatum invenimus praeberet indicavit; secundum suam opinionem "Oscense" his in sententiis "Hispanicum" significat, ob nationalis nominis "Eus-cara" corruptionem. (Cf. Caes. B.C. i. 60; Vell. Pat. ii. 30; "Euskara", Vasconicus Vasconice).

Plane romanizata urbs, cum suo foro in Cathedralis platea municipium decreto Ausgusti anno 30 a.C.n. facta est. Nomen Wasqah per Arabicam dominationem factum est, cum munita urbs contra Christianos comitatus et locales Pyrenaeorum reges finitima bastio esset. Anno 1094, Sanchus I Ramirez propinquum castellum Montearagon aedificavit ut Wasqah obsideretur; ibi mortem ob vagam sagittam invenit cum moenia recognosceret. Capta est anno 1096 a Petro I Aragoniae.

Moderna Osca[recensere | fontem recensere]

Osca annuum diem festum Sancti Laurentii (Hispanice San Lorenzo) agitat, oscensis Romae martyrio affecti anno 26 quoque decimo die Augusti. festivitates nono die incipiunt et decimo quinto die finiunt. Sanctus Laurentius, Oscae natus, Romae episcopus fuit et a Romanis martyrio affectus est, metallico in quadro assatus, ergo metallicum quadrum sancti symbolum est et in artisticis aliquis urbis expressionibus apparet.

Osca, horti Michaelis Serveti, in urbano centro

Etiam cinematographici dispositoris Carlos Saura et sui fratris Antonio Saura, contemporanei artificis, ortus locus est.

Per Bellum Civile Hispanicum (19361939) "acies Oscensis" cruentissimorum inter Respublicanos et rebelles proeliorum scaenarum unius fuit.

Ecclesiae Oscenses[recensere | fontem recensere]

Oscae sunt plures ecclesiae.

  • Cathedralis Transfigurationis Domini (Catedral de la Transfiguración del Señor) Gothici stili a rege Iacobo I Aragoniae circiter annum 1273 super fani musulmani ruinosa fundamenta incepta. Aedificatio usque ad saeculum decimum quintum continuavit, Septemtrionali Hispania architecturalium metarum unam creans. Annorum 13001313 ostium Apostolos sculptos habet. Penitum triplicem navem et lateralia sacella habet. Magnificum praecipuum alabastri altare sculptum ut Passio effingitur, inter annos 1520 et 1533 a Damián Forment factum habet. Claustra et turris saeculi decimo quinto sunt.
  • Ecclesia Sancti Petri Senis (Iglesia de San Pedro el Viejo), inter annos 1100 et 1241 erecta, antiquarum Romanicarum structurarum una in Paeninsula est. Saeculo decimo septimo reaedificata est, sed anni 1140 claustra servat.
  • Ecclesia Sancti Laurentii (Iglesia de San Lorenzo), saeculorum XVII et XVIII.
  • Ecclesia Sancti Dominici, (Iglesia de Santo Domingo) Baroci stili.
  • Ecclesia Societatis Sancti Vincentis (Iglesia de la Compañía San Vicente), saeculi XVII.
  • Ecclesia Nostrae Dominae de Salas-M.H.A. (Ermita de Ntr. Sra. de Salas-M.H.A.), Romanica Barocaque.
  • Ecclesia de Loreto-M.H.A. (Ermita de Loreto -M.H.A.), Sancti Laurentii cunae secundum traditionem.
  • Ecclesia Sancti Georgii (Ermita de San Jorge), saeculi decimi sexti in proelii Alcoraz memoriam.
  • Ecclesia Feminarum Martyrum (Ermita de las Mártires).
  • Ecclesia Sanctae Luciae (Ermita de Santa Lucía).
  • Ecclesia de Jara, (Ermita de Jara), quae hodie parietinae sunt.
  • Sancti Michaelis, (San Miguel), Romanica turris.
  • Sanctae Mariae de Foris (Santa María de Foris), transitionalis Romanica.
  • Sanctae Crucis (Santa Cruz), seminarium, super Romanica fundamenta.
  • In proximitate varia antiqua monasteria sunt quorum unum, de Montearagón, in sua crypta sepulcrum regis Alphonsi I continet.
  • Circa Oscam duplex antiquorum moeniorum linea est.
  • Secundariae Educationis lycaeum aedificium antique antiquae universitatis dedicatum occupat, et in fornicum uno praeclara "Campana Oscensis" est, quae cum seditiosorum nobilium qui rex Ramirus I Aragoniae exsecutus est capitibus facta esse dicitur.

Caffea Oscae[recensere | fontem recensere]

Osca ob sententiam "Cras Oscae caffeam bibemus" cognoscitur, quae receptus iocus inter Belli Civilis Hispanici militianos fuit. Februario anni 1938, George Orwell circum a Phalangistis captam Oscam ob POUM (Partium Operariarum Unificationis Marxisticae) sodalem destinatus est. In libro suo Homage to Catalonia (Obsequium Cataloniae), Orwell de recepta iocunda sententia, initialiter ingenuo optimistico commentario ab Hispanicorum Respublicanorum ducum uno dicto, scribit. Orwell scribit:

Mensibus antea, Septimo (Hisp. Siétamo) capto, dux qui Gubernativis copiis praeerat iocuse dixerat: "Cras Oscae caffeam bibemus". Ut erraret accidit. Cruenti impetus fuere, sed urbs non expugnabatur, et [sententia] iocus inter exercitum effici coeperat. Si aliquando in Hispaniam regredior, Oscae caffeae pocillum sumere mei propositum erit.

Indus scriptor Shashi Tharoor sibi cupiditatem Orwellanam anno 1980 solvit et de experientia scripsit (www.shashitharoor.com).

Osca etiam ob fabulam Campanae Oscensis clara est.