Fabula praetexta
E Vicipaedia
Fabula praetexta, vel praetexta fabula, vel tragoedia praetexta, breviter praetexta, fuit genus tragoediae Romanae, a Gnaeo Naevio excogitatum, quod fabulas personarum historicarum resque Romanas, contra mythos usu receptos, tractavit. Praecipui praetextarum scriptores posteriores fuerunt Ennius, Pacuvius, et Accius.
Naevius primam praetextam, Clastidium, victoriam Marci Claudii Marcellus apud Clastidium anno 222 a.C.n. tractans, docuit; paulo post, alteram, Romulum.[1]
Nomen ad togam praetextam, usitatum magistratuum Romanorum vestitum, spectat, cum histriones se togis praetextis vestirentur.
Vide etiam [recensere]
Nota [recensere]
- ↑ E. H. Warmington, Remains of Old Latin: Newly Edited and Translated, vol. 2 (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1982), p. xv.
| Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |