Epitaphium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Epitaphium, ut indicat perspicue hoc verbum Latinum e sermone Graeco mutuatum, est nomen inditum brevi carmini quod in sepulchro mortui, honorandi aut commemorandi causa, inscribitur.

Ars componendorum epitaphiorum multum valebat in Antiquitate, et multa elegantissima epitaphia nonnunquam tristia, nonnunquam iocosa, reprobatoria aut laudabilia legi possunt in Anthologia Palatina.

Exempli gratia, lege epitaphium Raphaelis Sanctii, quod Petrus Bembus numeris elegiacis composuit:

Ille hic est Raphael, timuit quo sospite vinci
rerum magna parens, et moriente mori.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Epitaphia nonnulla[recensere | fontem recensere]

  • Venantius Honorius Clementianus Fortunatus, Epitaphium sancti Galli episcopi, Epitaphium Leonti episcopi, Epitaphium Hilari presbyteri, edidit Marc Reydellet, 1994.
  • Edmond Martène, Ursin Durand, Voyage litteraire de deux religieux benedictins de la Congregation ..., anno 1717, Volumen 1‎ - Page 75, EPITAPHIUM Simonis Cardinalis de Bello-loco ... EPITAPHIUM ejus fratris.
  • Oeuvres de P. Corneille‎, 1824: EPITAPHIUM POMPEII MAGNI, pagina 304
  • Nicolas Gueudeville, Idée d'une république heureuse: ou L'Utopie de Thomas Morus, 1730: THOMAE MORI EPITAPHIUM.
  • John Pinkerton, A general collection of the best and most interesting voyages and travels, 1814, p. 500: EPITAPHIUM AUCTORIS.