Malala Yousafzai

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Malala Yousafzai
ملاله یوسفزۍ
Malala Yousafzai
Nata 12 Iulii 1997
Mingorae in Pakistania

Malala Yousafzai (die 12 Iulii 1997 Mingorae,[1] in urbe Pakistaniae septentrionalis, nata) est activistria Pakistana ius puellarum puerorumque ad institutionem[2][3] atque alia iura humana defendens.

Inde ab anno 2009 ob commentarios interretiales lingua Urdu ab ipsa scriptos, quibus violentia a Talibanis perpetrata adversus scholas pro puellis constitutas patefit, a praeside Pakistaniae laudata erat. Die vero 9 Octobris 2012, Talibanus quidam telo ignifero praeditus in Malalam invectus est ad eam vita privandam; glans metallica puellae cerebrum penetravit, vita tamen eius servata est eorum beneficio, qui aliquot per menses in Pakistaniae et Angliae valetudinariis adulescentulae saluti operam navarunt.

Die 12 Iulii 2013, Malala orationem habuit in conventu Consociationis Nationum de omnium ad eruditionem iure loquens, de pace, de disciplinae momento, de paupertate, de tromocratia atque intolerantia, profitens autem se non-violentiam, sicut Mahatma Gandhi, Martinus Lutherus King, Nelson Mandela, Mater Teresia Calcuttensis, et alii fecerant, optare.[4]

Die 10 Octobris 2013, Malala Praemio Sacharov, atque die 10 Octobirs 2014 Praemio Nobeliano Pacis cum Kailash Satyarthi honestata est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]