Nelson Mandela

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nelson Mandela
Nelson Mandela
Nelson Mandela anno 2008
Natus 18 Iulii 1918
in Mvezo


Nelson Mandela circa anno 1937.
Nelson Mandela cellula in carcere in Insula Robben.

Nelson Rolihlahla Mandela, usitate dictus Nelson Mandela (natus Rolihlahla Mandela die 18 Iulii 1918 Mvezo; mortuus die 5 Decembris 2013), fuit primus Africae Australis praeses qui suffragio omnium electus est; quod munus ab anno 1994 ad annum 1999 sustinuit. Anno 1993, Praemium Nobelianum pacis componendae de conatu contra apartheid accepit. Anno 1996 Constitutionem novam cum parlamento decreavit. Etiam Praemium Sacharov anno 1988 et Praemium Praesidis pro Libertate anno 2002 accepit.

Mandela est alumnus Universitatis Fort Hare (e qua expulsus est) et Universitatis Africae Australis; gradum insuper eruditionis ab Universitate Londiniensi epistularum gratia meruit. Ante praefecturam, Mandela, generum humanorum segregationem (apartheid) vehementer recusans, Umkhonto we Sizwe, armatam Congressus Nationalis Africani catervam, duxit; quo facto, iudices rei publicae eum multorum maleficiorum condemnaverunt. Secundum leges damnationis et decretum iudicum, Mandela in carcerem coniectus est, ubi viginti septem annos mansit, annos in Insula Robben non exclusos. Ad extremum, notiones Mahatma Gandhi eum et suos moverunt.[1][2] Mandela fuit in conloquio Novi Delhii dierum 29 Ianuarii et 30 Ianuarii quod centensimum festum diem anniversarium introductionis ab Gandhi satyagrahae in Africa Australi celebravit.[3]

In Africa Australi saepe reverenter Madiba, nomen gentile, vel Tata, 'pater', appellatur.

Pelliculae Mandela dicatae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Mandela, Nelson: The Sacred Warrior: Time 100: The Most Important People of the Century," Time Magazine, 3 Ianuarii 2000.
  2. Surendra Bhana, The Making of a Political Reformer: Gandhi in South Africa, 1893–1914 (Vahed, Goolam, 2005), p. 149.
  3. Bhalla, Nita (2007-01-29). "Mandela calls for Gandhi's non-violence approach". Reuters 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A Prisoner in the Garden: Opening Nelson Mandela's Prison Archive. Penguin Books. ISBN 0-14-302495-7.
  • The Rainbow People of God: The Making of a Peaceful Revolution. 1996. Doubleday. ISBN 978-0-385-48374-2.
  • Benson, Mary. Nelson Mandela: The Man and the Movement.
  • Bezdrob, Anne Marie du Preez. The Nelson Mandela Story. Samoja Books. ISBN 0-620-36570-6.
  • Denenberg, Barry. Nelson Mandela: No Easy Walk To Freedom.
  • Hoobler, Dorothy, et Thomas Hoobler. Mandela: The Man, The Struggle, The Triumph.
  • Juckes, Tim. 1995. Opposition in South Africa: The Leadership of Matthews, Nelson Mandela, and Stephen Biko. Westport, Connecticut: Praeger Publishers.
  • Mandela, Nelson. 1995. Long Walk to Freedom. Little, Brown. ISBN 0-316-54818-9.
  • Meredith, Martin. 1999. Nelson Mandela: A Biography.
  • Sampson, Anthony. 1999. Mandela: The Authorised Biography. ISBN 0-679-78178-1.
  • Smith, Charlene. Mandela: In Celebration of a Great Life.
  • Villa-Vicencio, Charles. 1996. The Spirit of Freedom. Berkeley, California: University of California Press.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Nelson Mandela spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nelson Mandela spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Mille Paginae.png