Roman numeral 10000 CC DD.svg

Teresia de Calcutta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Teresia de Calcutta Medalia praemii Nobeliani
Agnes Gonxha Bojaxhiu
Teresia de Calcutta
Macedonia
Nata 26 Augusti 1910
Macedonia
Obiit 5 Septembris 1997
India
Matris Teresiae monunemtum loco domus natalis, Scupi, Macedonia.

Teresia de Calcutta,[1] etiam Mater Teresia Calcuttensis[2] appellata (nata Agnes Gonxha Bojaxhiu Scupi in Macedonia die 26 Augusti 1910; mortua Calcuttae in India die 5 Septembris 1997), fuit missionaria et fundatrix Congregationis Missionariarum a Caritate. Ipsa "angelus pauperum" a multis appellatur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Duodevicesimos nata annos Institutum Beatae Virginis Mariae Lauretanae in Hibernia intravit. Mense Ianuario anno 1929 Calcuttam in ordinis schola magistrae munere functura appulit. Temporalia vota anno 1931, perpetua die 24 Maii anno 1937 nuncupavit.

Quod singularem Dei impulsionem, ut ei persuasum erat, perceperat, ordinem Lauretanum deseruit atque Congregationem Missionariarum a Caritate condidit, "quarum id propositum est infinitam Iesu in Cruce pendentis sitim placare amoris et animarum, dum ad salutem et sanctificationem pauperrimorum inter pauperes sua dirigunt opera".[3].

Die 1 Februarii anno 1965, Paulus Papa VI ordini Decretum Laudis tribuit.[4] Congregatio pauperibus servit et fere toto orbe terrarum propagata est. Plus quam 4500 sorores in 133 terris habitant, ordini sunt 710 domus, inter quas valetudinaria pro moribundis (Bengalice: Nirmal Hriday id "cor purum" signat, qoud decretum primum anno 1952), aegris, qui lepra aut SCDI aut phthisis affecti sunt, hominibus tecto non receptis et liberis.[5] Etiam orphanotrophium creavit anno 1955.

Teresia etiam congregationis ramum feminarum contemplativum fundavit, praeterea Patres et Fratres Missionarios a Caritate, motum nomine "Corpus Christi" sacerdotibus destinatum ac Consociationem adiutorum, qui omnibus ex gentibus oriundi sunt.

Praemio Nobeliano Pacis honorata est anno 1979. Die 19 Octobris 2003, Ioannes Paulus Papa II eam beatificavit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Mater Teresa in Victionario.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Matrem Teresiam Calcuttensem spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Matrem Teresiam Calcuttensem spectant.