Makemake

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Makemake cum duobus avibus-hominibus, ex scoria rubra Orongoni sculpta.
Petrosomatoglyphae apud Orongonem: Makemake infra, duo aves-homines supra. Procul: insula Motunui, ubi aves-homines ova avium ceperunt.

Makemake, maximus deus Rapanuiensis, est natus e sincipite humano quod undas innatabat. Hominibus per voces sacerdotum praemia bonis dat, malosque castigat; iram etiam fulminibus manifestat. Deos et homines generavit, sed ei non erat uxor: imagine mulieris humo formato, masturbatus est, ex quo nati sunt dei Tive, Hova, et ceteri. Aves quoque fecit, quam ob rem insulani cultum avis-hominis promoverunt. Credidit Alfredus Métraux anthropologus (1971:314) Makemakem esse singularem Proto-Polynesii dei Tanis manifestationem.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!