Firdausi
E Vicipaedia
Firdausī (vero nomine Abū al-Qāsim Manṣūr ibn Ḥasan al-Ṭūṣī; natus circa annum 940; mortuus 1020) fuit poeta Persicus, auctor carminis epici cuius titulus est Šāhnāmah, scilicet "Liber regum".
Firdausi, filius hortarii cuiusdam, natus est in pago urbiculae Ṭūs haud longe a Mašhad iacentis in regione Chorasmia. Ipse e patris negotio cognomen habuit firdausī "qui in paradiso, i.e. horto, laborat". Munus vatis sive poëtae petens, anno circiter 977 aulam petivit principis Maḥmūd-i Ghaznavī, qui eum continuare iussit carmen historicum de imperatoribus et regibus Persarum, nuper a Daqīqī inceptum et 2 000 versuum comprehendens. Princeps dicitur mercedem promisisse ob mille versus mille aureum, sed anno 1011, carmine iam ad numerum 120 000 versuum extenso, conventum renegavisse; poëtam igitur, mercedem argenteum pro aureum despuentem, iratum ab aula exivisse. Mortuus est anno Hegirae 411 (1020 p.C.n.) annum fere octogesimum agens.
[recensere] Nexus externi
[recensere] Bibliographia
- The Sháh-Námah of Fardúsí ab Alexander Rogers Anglice versa. 1907
- E. G. Browne, Literary History of Persia. 1998 reimpressum. ISBN 0-7007-0406-X
- Jan Rypka, History of Iranian Literature. Dordrecht: Reidel, 1968. ISBN 90-277-0143-1

