Schola normalis superior (Lutetia)

E Vicipaedia
Wikidata Schola normalis superior (Lutetia)
Res apud Vicidata repertae:
schola normalis superior
Civitas: Francia
Locus: 48°50′31″N 2°20′40″E
Situs: Circumdarium V Lutetiae

Rectio

Nomen officiale: École préparatoire, École normale, École normale supérieure;
Situs interretialis
Praetorium: Lutetia;

Populus

Lingua: Francogallice

Origo

Conditor: National Convention
Inceptio: 30 Octobris 1794

Tabula aut despectus

Schola normalis superior (Lutetia): imago
Schola normalis superior (Lutetia): imago
Aula Maxima Ernestorum Scholae normalis superior in aedificio ad Viam Ulmensem sito.

Schola normalis superior, vulgo École normale supérieure (compendiarie ENS), praeclarissima inter scholas superiores Franciae, in quinto arrotundimento Lutetiae in Via Ulmensi in Vico Latino patet. Constituta est anno 1794 ab Universitate Parisiensi libera, cuius alumnis alterius universitatis diploma etiam nunc obtinendum est, quamquam Monica Canto-Sperber, quae caput fuit ab anno 2005 usque ad annum 2012, creavit diploma scholae. Ex mense autem Martio 2022, caput scholae est Fredericus Worms.[1]

Acceptio[recensere | fontem recensere]

Ad instar aliarum scholarum superiorum (quae Lugduni et Gif-sur-Yvette inveniuntur) examen maturitatis scholasticum tantummodo acceptioni vix sufficit. Utique biennium tibi agendum est in classibus praeparatoriis, quae dicuntur. Quae te ad certamen praeparant contra sex milia discipulorum ex quibus centum optimi in humanioribus et centum optimi in naturalibus scientiis eligendi erunt. Victoribus status attribuitur, qui officialibus rei publicae similis videtur. Examinibus absolutis alii in universitatibus docturi, alii in oeconomia operam daturi sunt. Multitudo alumnorum origine burgensi sunt, quorum parentes proli gymnasia valde bona elegerunt ad cursum honorum insolitum parandum.

In nucleo autem schola ENS hospitio meritorio similis erat. Quoniam discipuli novi et grati in universitate quadam Lutentiensi studia incipiebant, quae apud ENS firmarent atque extenderent. Annis 1970 autem cursus scientiarum naturalium magis magisque in propriis aedibus (magistère interuniversitaire) fieri solebant. Nunc studiosi studiis brevioribus perfectis et terris peregrinis studiorum caussa visis res in universitatibus Parisiensibus solitis amplectantur ut magisterium publicum adipiscantur. Isti secundum regulas recentiores Bononienses una cum diplomate ENS confirmationem publicam nacturi sunt, quae inter gentes valeat.

Circuli otiosi[recensere | fontem recensere]

Sunt in SNS Circulus Latinus, in quo alumni et professores Latine loquuntur, et Κύκλος ἑλληνικός ubi Graece loquuntur. Le BOcal autem periodicum scholae est, quod singulis hebdomadibus divulgatur. Anno 2010 vero circulus inutilis conditus est, qui eum finem sibi imposuit ut non trivialibus actionibus quae nulli usui sint studeat et illas agat et ad illas agendas incitet. Est etiam taberna quae vocatur 'K-Fêt'.

Alumni illustres[recensere | fontem recensere]

Rectores selecti[recensere | fontem recensere]

  • Numa Dionysius Fustel de Coulanges (1880-1883)
  • Ernestus Lavisse (1903-1919)
  • Hieronymus Carcopino (1940-1941 et 1942-1944)
  • Ioannes Bousquet (1971-1981)
  • Georgius Poitou (1981-1989)
  • Josyane Serre (1989-1990)
  • Stephanus Guyon (1990-2000)
  • Gabriel Ruget (2000-2005)
  • Monica Canto-Sperber (2005-2012)
  • Marcus Mézard (2012-2022)
  • Fredericus Worms (2022-)

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]