Latinitas nondum censa

Najat Vallaud-Belkacem

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Najat Vallaud-Belkasem a Claudio Truong-Ngoc picta
Najat Vallaud-Belkasem (ad sinistram partem) et Anna Hidalgo magistra civium Parisiensium ad cursum Marathonium Parisiensem 2014 colloquuntur

Najat Vallaud-Belkacem, nata (nomine Najat Belkacem) die 4 Octobris 1977, est politica, a die 16 Maii 2012 minister iurum mulierum rectionis Franciae, primis ministris Ioanne Marco Ayrault et Manuele Valls, sed a die 26 Augusti 2014 minister eruditionis nationalis.

Najat Belkacem in oppido Beni Chiker regionis Rif Marocensis nata est. Inde familia Franciam anno 1982 migravit, patre iam ibi aedificiorum structore. In urbe Abbatis Villae et mox Ambianis educata est. Lycei Delambre huius urbis discipula, alumna est Universitatis Picardiensis atque deinde Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis. Contubernali Borisio Vallaud (qui hodie a secretis meret ministro Arnaldo Montebourg) anno 2005 nupsit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Najat Vallaud-Belkacem spectant.