Dominicus Strauss-Kahn
E Vicipaedia
| Dominicus Strauss-Kahn | |
|---|---|
| Dominique Strauss-Kahn | |
| DSK | |
| Natus | 25 Aprilis 1949 Noviliaci ad Sequanam |
Dominicus Strauss-Kahn est politicorum peritus Francicus, factionis socialisticae. Ab anno 1991 ad annum 1993 minister industriae et ab anno 1997 ad annum 1999 minister vectigalium et aerarii publici fuit.
Aerarium Monetarium Internationale rexit a die 1 Novembris 2007 ad diem 18 Maii 2011. Nam paulo ante ad aeroportum Novi Eboraci comprehensus est et in iudicium adductus est quia in deversorii ministram vim temptaverit atque illam impudice molestaverit et libertate privaverit. Itaque resignavit.