Theodorus Atanasiu
Theodorus (Dacoromanice: Teodor) Atanasiu (natus die 23 Septembris 1962 in Cugir in Alba circulo) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.
Familia[recensere | fontem recensere]
Atanasiu uxorem duxit atque duos filios habet.
Munus[recensere | fontem recensere]
Atanasiu annis 1982 - 1987 apud Universitatem Technicam Claudiopolitanam mechanicae studebat atque machinator factus est. Deinde ad annum 2001 pro societate commerciali in urbe patria Cugir operam dedit.
Cursus honorum[recensere | fontem recensere]
Atanasiu, qui sodalis factionis PDL est, a die 29 Decembris 2004 ad usque 25 Octobris 2006 minister munitionis Romaniae in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit. Anno 2008 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad hunc diem manet. Anno 2012 Atanasiu fraudis suffragii incusatus est[1].
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Curriculum vitae apud situm interretialem Camerae Legatorum Romaniae
- Biographia apud personalitati.infoportal.rtv.net
Notae[recensere | fontem recensere]
Ministri munitionis Romanici (1861–)
Ministri principales rectionum Călin Popescu-Tăriceanu 2004–2008