Regio Kaliningradensis
E Vicipaedia
|
|||||
| Regio Kaliningradensis in Foederatione Russica | |||||
Regio Kaliningradensis[1][2][3] (Russice Калининградская область, tr. Kaliningradskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae occidentalissimum, in eius Districtum Foederalem Euroborealem inclusum. Haec regio, terminos terrestres cum Lituania et Polonia atque exitum ad Mare Balticum habens, subiecta Foederationis Russicae alia tamen per terra non confinit.
Die 7 Aprilis 1946, in terris septentrionalibus Borussiae Orientalis, post Bellum Magnum Patrium in Unionem Sovieticam inclusis, ut regio Regiomontana (Russice Кёнигсбергская область, tr. Kёnigsbergskaja Oblast' ) creata, die 4 Iulii eodem anno nomen suum hodiernum accepit.
Aream 15 125 km2 et circa 941 milia incolarum (anno 2010) habet. Metropolis regionis est Kaliningradum.
Notae [recensere]
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Kaliningradensem spectant. |