Curtius Latte

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Curtius Latte (velut "Trabes"), qui anno 1891 die 9 mensis Martii Regiomonti natus obiit Tutzingi anno 1964 die 18 mensis Iunii, philologus Germanus erat.

Trabes medici filius in universitatibus Regiomontana Bonnensi Berolinensi eruditus, cum anno 1913 Regiomonti dissertatione de saltationibus sacris Graecorum veterum edita ad gradum doctoris philosophiae promotus esset, Hesychium Alexandrinum edere coepit. Post bellum per totum orbem terrarum gestum Trabes stipendia emeritus anno 1920 in universitate Monasteriana opere de legibus sacris Graecorum conscripto sese habilitavit. Qui ab anno 1923 Gryphiswaldiae, ab anno 1926 Basileae, ab anno 1931 Eduardo Fraenkel inde Friburgum profecto Goettingae litteras professus est humaniores.

Anno autem 1935 Trabes Iudaea gente natus officio depulsus est. Qui cum anno 1937 Sicago, ubi hospes docuerat, in Germaniam revertisset, primum Brunone Snell fovente Hamburgi, tum Dusseldorpi, denique a Conrado Ziegler avectus Osterodae in oppido ad Harthicos montes sito dominatum Hitlerianorum toleravit, donec superstes anno 1945 in cathedram Goettingensem restitutus est.

Trabes anno 1947 ab academia scientiarum Germanica Berolinensi collega correspondens factus ab anno 1949 ad annum 1956 et praeses vicariusve academiae scientiarum Goettingensi et praeses societati Mommsenianae praefuit. Anno denique 1957 senex emeritus Tutzingium profectus est, ubi anno 1964 mortem obiit.

Erat autem vir doctissimus Hesychii editi laude ornatus et quo nemo sacrorum antiquorum peritior extitit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Römische Religionsgeschichte, Monaci: Beck, 1960 (Handbuch der Altertumswissenschaft 5, 4). ISBN 3-406-01374-0.
  • Heiliges Recht. Untersuchungen zur Geschichte der sakralen Rechtsformen in Griechenland. Tübingen: Mohr, 1920; reimpressum Aalen: Scientia, 1964.
  • (editor): Hesychii Alexandrini Lexicon. Voll. 1 et 2 (litterae A-O). Hauniae: Munksgaard, 1953-1966.
  • Kleine Schriften zu Religion, Recht, Literatur und Sprache der Griechen und Römer. Monaci: Beck, 1968.
  • Kurt Latte: Opuscula inedita; zusammen mit Vorträgen und Berichten von einer Tagung zum vierzigsten Todestag von Kurt Latte ed. Carolus Ioachim Classen. Monaci: Saur, 2005. ISBN 3-598-77831-7.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carl Joachim Classen, "Kurt Latte. Professor der Klassischen Philologie 1931–1935; 1945–1957" in Die klassische Altertumswissenschaft an der Georg-August-Universität Göttingen. Eine Ringvorlesung zu ihrer Geschichte (Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht, 1989. Göttinger Universitätsschriften, Serie A, Schriften, 14. ISBN 3-525-35845-8) pp. 197–233.
  • Heinrich Dörrie, "Latte, Kurt" in Neue Deutsche Biographie vol. 13 (1982) pp. 685–686.
  • Cornelia Wegeler: "... wir sagen ab der internationalen Gelehrtenrepublik": Altertumswissenschaft und Nationalsozialismus. Das Göttinger Institut für Altertumskunde 1921–1962. Vindobonae: Böhlau, 1996. ISBN 3-205-05212-9. Vide pp. 112–114, 172–180, 263–267.
  • "Latte, Kurt" in Lexikon Greifswalder Hochschullehrer 1775 bis 2006 vol. 3: Lexikon Greifswalder Hochschullehrer 1907 bis 1932 (Bad Honnef: Bock, 200. ISBN 3-87066-931-44) pp. 132–133.