Michael Kalinin
E Vicipaedia
| Michael Kalinin | |
|---|---|
| Михаил Калинин | |
| Natus | 19 Novembris 1875 in vico Verchnjaja Troica gubernii Tueriensis Imperii Russici |
| Obiit | 3 Iunii 1946 Moscuae |
Michael Ioannis filius Kalinin (Russice Михаил Иванович Калинин, tr. Michail Ivanovič Kalinin; 19 Novembris 1875 – 3 Iunii 1946) fuit revolutionarius Russicus et rerum politicarum peritus Sovieticus, socius Factionis Communisticae ab anno 1898. Erat praeses Commissionis Centralis Executivae Omnirussicae (annis 1919–1938), Commissionis Centralis Executivae URSS (annis 1922–1938) et Praesidii Sovieti Supremi URSS (annis 1938–1946). Anno 1944 ornatus est titulo Herois Laboris Socialisticae. Urbs Kaliningradum (olim Regiomontium) in eius honorem nominatur.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Kalinin spectant. |