Matrix (impressio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Matrices singulae, pars fontis litterarum in capsa matricum oneratarum.

Matrix in typothetica metallorum calidorum est forma ad fundendam litteram, sortem appellatam, in impressione typographica adhibita.[1] Matrix autem in manufactura impressionum est quodquod atramento adhibetur ut imaginem quae impressionem constituit teneat, sive lamina in caelatura et scalptura sive lignum in ligno secato.

In typographia preli litterarum, matrix unius litterae in imam formam manualem inseritur, forma obseratur, et metallum typorum liquefactum in foramen supra matrice recta funditur. Metallo tum refrigerato et solido, forma reseratur, sorsque metallica nuper fusa amovetur, compositioni cum aliis sortibus parata. Matrix ad producenda plura sortis exempla adhiberi potest.[2]

In typographia per fusionem continuam et fusionem compositionum, matrix fontis pleni in capsam matricum oneratur et in machinam fundendi inseritur, quae automatice sortes necessarias compositionis paginarum fundit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Man 2002.
  2. Meggs 1998:58–69.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Man, John. 2002.l The Gutenberg Revolution: The Story of a Genius that Changed the World. Londinii: Headline Book Publishing. ISBN 0-7472-4504-5.
  • Meggs, Philip B. 1998. A History of Graphic Design. John Wiley & Sons, Inc. ISBN 0-471-29198-6.


stipula Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!