Nathaniel Hawthorne

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nathaniel Hawthorne anno 1840
Daguerrotypus Nathanielis Hawthorne, ab Whipple & Black anno 1848 factus

Nathaniel Hawthorne, natus Nathaniel Hathorne (4 Iulii 180419 Maii 1864), fuit mythistoriarum fabularumque scriptor Americanus.

Salem in urbe Massachusettae anno 1804 natus est, filius Nathanielis Hathorne et uxoris Elizabethae Clarke Manning Hathorne. Is postea nomen mutavit "Hawthorne," cum littera W, ut se a propinquis distingueret, inter eos Ioannes Hathorne, iudex apud Iudicia Veneficarum Salemensium. Hawthorne Collegium Bowdoin frequentavit, ubi artium baccalaureatus factus est anno 1825; inter suos ibi fuerunt Franklinus Pierce et Henricus Wadsworth Longfellow. Hawthorne sine nomine suum opus primum, mythistoriam Fanshawe, anno 1828 vulgavit.

Permulta eius operum Novam Angliam vehementius dicunt, praecipue allegorias colore Puritano enarrantia. Sua opera fictiva habentur pars motus Romantici, praesertim romanticismi obscuri. Sua opera vulgata mythistorias, fabulas, biographiamque amici Franklini Pierce comprehendunt.

Index

Opera selecta [recensere]

Mythistoriae [recensere]

Conlectiones fabularum [recensere]

Sepulcrum Nathanielis Hawthorne

Fabulae selectae [recensere]

Fabula Midas, ex A Wonder-Book for Girls and Boys. Pictura a Gualterio Crana pro editione anni 1893 facta.

Notae [recensere]

  1. Data de Nota editoris de The Scarlet Letter a Nathaniel Hawthorne scripto, Page by Page Books.

Vide etiam [recensere]

Bibliographia [recensere]

  • Cheever, Susan. 2006. American Bloomsbury: Louisa May Alcott, Ralph Waldo Emerson, Margaret Fuller, Nathaniel Hawthorne, and Henry David Thoreau: Their Lives, Their Loves, Their Work. Detroit: Thorndike Press. Large print edition. ISBN 078629521X.
  • McFarland, Philip. 2004. Hawthorne in Concord. Novi Eboraci: Grove Press. ISBN 0802117767.
  • Mellow, James R. 1980. Nathaniel Hawthorne in His Times. Bostoniae: Houghton Mifflin Company. ISBN 0-395-27602-0.
  • Miller, Edwin Haviland. 1991. Salem Is My Dwelling Place: A Life of Nathaniel Hawthorne. Iowa City: University of Iowa Press. ISBN 0877453322.
  • Porte, Joel. 1969. The Romance in America: Studies in Cooper, Poe, Hawthorne, Melville, and James. Middletown Connecticutae: Wesleyan University Press.

Nexus externi [recensere]

Situs

Opera

De Hawthorne