Fireside Poets

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus Anscharius Houghton, qui libros edendos curavit et Poetas Foci procuravit (1846).

Fireside Poets (Anglice, 'Poetae Foci'), etiam Schoolroom Poets ('Poetae Ludorum') et Household Poets ('Poetae Domestici') appellati,[1] fuerunt grex poetarum in Nova Anglia saeculo undevicensimo consociatorum.

Prospectus[recensere | fontem recensere]

Grex usitate in Henrico Wadsworth Longfellow, Gulielmo Cullen Bryant, Ioanne Greenleaf Whittier, Iacobo Russell Lowell, et Oliver Wendell Holmes consistisse habetur,[2] primis poetis Americanis populo tam accepti quam poetae Britannicorum, ambobus in Civitatibus Foederatis et civitatibus externis, etiam Alfredum Tennyson paene exsuperantes. Nomen Fireside Poets ex eorum modo scribendi deducitur: nam ei plerumque in familiaribus moribus poeticis stabant—in formis usitatis, metris iustis, et versuum seriebus rhymed—fecit eorum corpus operum mandationi memoriae et recitationi in scholis et domibus praesertim accommodatum, ubi fons fuit oblectationis familiarum prope focum conventarum. Primae poetarum res fuerunt vita domestica, mythologia, et civilitate Civitatum Foederatarum, in qua nonnulli poetarum ipsi participes fuerunt. Ei non pro aliis poetis, sed pro plebe et infima multitudine scripserunt. Earum scripta familiis narrari maluerunt.

Plurimi Fireside Poets diutissime vivebant. Res praecipua fuit convivium septuagensimi diei natalis Whittierani, anno 1877 habitum. Henrico Anschario Houghton, qui periodici Atlantic Monthly editor libros edendos curavit, in animo habuit rem constituere ut symbolus coniunctionis magazinae cum his poetis, quorum plurimi ad convivium aderant.[3] (Lowell Hispaniam nuper migraverat.[4]) Mark Twain contionem post cenam habuit in qua per saturam poetas vinolentos incultos insigniter appellavit.[5]

Longfellow, Lowell, et Holmes in The Dante Club, mythistoria optime veniente a Matthew Pearl scripta (2003) vehementius dicuntur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "A Brief Guide to the Fireside Poets," www.poets.org (Academia Poetarum Americarum), accessus 20 Octobris 2009.
  2. C. David Haymann, American Aristocracy: The Lives and Times of James Russell, Amy, and Robert Lowell (Novi Eboraci: Dodd, Mead & Company, 1980, ISBN 0-396-07608-4), 91.
  3. Joan Shelley Rubin, Songs of Ourselves: The Uses of Poetry in America (Cantabrigiae: Harvard University Press, 2007, ISBN 978-0-674-02436-6), 25.
  4. Martin Duberman, James Russell Lowell (Bostoniae: Houghton Mifflin Company, 1966), 282–283.
  5. Joan Shelley Rubin, Songs of Ourselves: The Uses of Poetry in America (Cantabrigiae: Harvard University Press, 2007, ISBN 978-0-674-02436-6), 26.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Austin, George Lowell. 1882, 1976. Henry Wadsworth Longfellow: his life, his works, his friendships. Ed. retractata. Norwood Pennsylvaniae: Norwood Editions. ISBN 0849200148.
  • Boswell, Jeanetta. 1983. The Schoolroom Poets: A Bibliography of Bryant, Holmes, Longfellow, Lowell, and Whittier, with Selective Annotation. Metuchen Novae Caesareae: Scarecrow Press. ISBN 0810816598.
  • Fields, Annie. 1893, 1973. Whittier: Notes of his life and of his friendships. Folcroft Pennsylvaniae: Folcroft Library Editions. ISBN 0841441545.
  • Hale, Edward Everett. 1899, 1969. James Russell Lowell and his friends. Ed. retractata. Novi Eboraci: AMS Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]