Dardanellae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dardanellae (sive Italiane Dardanelli) fuerunt castella duo medievalia ad oras Hellesponti contraposita eo loco ubi fretum angustissimum est: ita a nautis Genuensibus et Venetis saeculo XI appellata sunt. Nomen trahitur e regione antiqua seu mythologica Dardania, ad Troiam adiacente. Castella (olim urbes Graecae) fuerunt Sestus et Abydus. A castellis fretum ipsum in linguis hodiernis nuncupatur, e.g. Italiane Stretto dei Dardanelli, scil. "Fretum Dardanellarum".


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.