Latinitas inspicienda

Annuit Coeptis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
magnum sigillum CFA in chartacea dollarii nota depictum

Annuit Coeptis (sc. nostris Deus Optimus Maximus) est una ex duabus inscriptionibus Latinis, quas exhibet sigillum magnum Civitatum Foederatarum Americae. Altera autem illud est Novus Ordo Seclorum. Quae verba ad origines Civitatum Foederatarum Americae spectantia etiam in dollarii singuli nota chartacea invenies.

Unde sumptum sit[recensere | fontem recensere]

Sigillum magnum Civitatum Foederalium Americanarum

Quae sententiae, cum quisnam attulerit eas incertum sit, unde venerint luce clarius apparet. Ambae enim Vergilii sunt, qui in Aeneidis libro nono, versu 625. Ascanium filium Aeneae his verbis Iovem implorantem fecit: Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. Iovis nomen autem iam dudum ab humaniorum artium peritis ad Iehovam translatum esse significandum satis notum est. Evenit ergo in sigillo Civitatum Foedaratum principia foederis illius cum originibus populi Romani comparari, sed ea lege, ut non ad Iovis altitonantis, sed ad Iehovae referantur favorem atque voluntatem.

Novus vero ille saeculorum ordo ad Vergilii eclogam quartam Christianis gratissimam spectat, quippe in qua Vergilius puerum divinum genitum iri praedixit, a quo nato aetas aurea in terris altera initium sumeret. Cecinit quidem versibus 4-7 haec:

Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna,
iam nova progenies caelo demittitur alto.

– Vergilius

Est autem carmen illud Cumaeum oraculum Sibyllae, Virgo Iustitia, regna Saturnia aurea aetas. Unde innuitur in Civitatibus Foederatis quasi novam generis humani progeniem extitisse, per quam sub Iustitiae dicione novus atque felicissimus temporum ordo exoriretur.

De oculo[recensere | fontem recensere]

Hori oculus

Oculus providentiae qui stat in summa pyramide Aegypti significat oculum omniscientem et oritur in fabulis aegyptis, exempli gratia tamquam oculus Udiat et Hori oculus.