Cornubia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Cornubiae geographica
Cornubiae situs inter comitatus geographicos regni Britanniarum
Cornubiae situs inter comitatus sollemnes Angliae

Cornubia vel Cornwallia[1] (Anglice Cornwall; Cornubice Kernow) est comitatus geographicus Angliae quae ad meridionalem et occidentalem partem spectat. Sillinae insulae (Anglice: Isles of Scilly aut Scilly) sunt archipelagus, comitatús historici Cornubiae pars, occidenti versus in Oceano Atlantico iacens, quarum insularum distantissimus est Bishop Rock, rupis pharo munita. Pharis etiam distinguuntur rupes periculosae Wolf Rock et the Longships.

Urbs parva Truro, media paeninsula surgens, est huius comitatús sedes administrativa necnon episcopalis in Ecclesia Anglicana. Inter oppida iuxta mare iacentes enumerare oportet Bude, Boscastle, Tintagel, Bossiney, Port Isaac, Padstow, Newquay, St Agnes, Porthtowan, Perranporth, Hayle, St Ives, St Just in Penwith et Sennen ad oram maritimam septentrionalem; Mousehole, Penzance, Marazion, Perranuthnoe, Porthleven, Lizard Town, Falmouth, Penryn, Flushing, Mylor, St Mawes, Veryan, Mevagissey, Polruan, Fowey, Polperro, West Looe, East Looe et Saltash ad meridianam. Oppidorum mediterraneorum praecipua sunt Launceston, Bosvena (Bodmin), St Austell, Redruth, Camborne et Helston. Adduntur minora St Germans, Callington, Liskeard, Lostwithiel, Tregony, Grampound, Probus, Wadebridge, Camelford, Kilkhampton, Stratton, St Columb Major, Mitchell et vici olim frequentati, hodie modestissimi Cargoll, Goldsithney, Insworke, Lanreath, Lawhitton, Lelant, Menheniot, Methleigh, Paul, Pelynt, Penknight, Sheviock, St Buryan, St Erme, St Newlyn East, St Stephen in Brannel, Summercourt, Trematon, Tywarnhayle, Week St Mary. Oppidum parvum Hugh Town, in insula St Marys stans, est caput insularum Sillinarum. Insula sacra S. Michaeli dicata iuxta Marazion iacet.

Ad oras Cornubiae reperiuntur promunturia extrema Angliae omnis tam meridianum, videlicet Ocrinum (Lizard Point), quam occidentale, videlicet Antivestaeum (Land's End). Flumen Tamarus limitem Devoniae et Cornubiae definit. Inter flumina minora Cornubiae sunt Camula, Fal, Fowey, Hayle, Looe et Ottery. Montes altissimi sunt Brown Willy et Rough Tor.

Inter locos archaeologicos praecipuos enumerare oportet oppida antiqua Chysauster et Carn Euny, castra collina Caer Bran, Chûn Castle et Castle an Dinas.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Olim in Cornubia Cornubice loquebantur. A saeculo fere XVIII haec lingua exstincta erat. Quidam hodie rursus favent; anno 2010 homines circiter 2000 Cornubice loqui possunt.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cornubia sive Cornwallia": tabulae Ioannis Ianssonii titulus
  2. TeachingEnglish; South West British Council / BBC

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornubiam spectant.