Sabinus Baring-Gould

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Sabinus Baring-Gould.
Lew Trenchard Manor a Sabino Baring-Gould refecta

Sabinus, vulgo Sabine Baring-Gould (natus Exoniae die 28 Ianuarii 1834; mortuus die 2 Ianuarii 1924) fuit hagiographus, antiquarius, et laographus Anglicus. Alumnus Collegii Clarae apud Cantabrigienses, fuit incola vici Lew Trenchard iuxta Okehampton Devonia et ab anno 1881 sacerdos ibidem Ecclesiae Anglicanae. Ibi villam rusticam Lew Trenchard Manor et ecclesiam S. Petri refieri iussit. Hymnos Christianos composuit, inter quos "Onward, Christian Soldiers" et "Now the Day Is Over." Mythistorias scripsit, sed praecipue ob carmina popularia ex memoria orali Devoniae et Cornubiae conlecta celebratur. In hoc labore cum Henrico Sheppard et Caecilio Sharp conlaboravit. Commentaria eius manu scripta Tabularium Devoniense Exoniae et Tabularium Plimmutae et Devoniae Occidentalis tuentur.

Opera potiora[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sabinus Baring-Gould spectant.