Cassiterides Insulae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Europae secundum Strabonem; Cassiterides iuxta promuntorium boreale Iberiae videntur

Cassiterides (nomen Graecum, scilicet "stanni insulae"; Graece enim stannum κασσίτερος sonat) fuerunt, si in scriptoribus antiquis fidem reponimus, insulae in Oceano Atlantico iacentes ad septentrionem Hispaniae[1], unde stannum a nautis Punis ad regiones meridionales portatum est. Saepius ab hodiernis "Cassiterides" nomen antiquum insularum Britannicarum omnium, seu earum partium Britanniae quae ad meridiem et occidentem spectantur, fuisse censetur. Non sine fundamento hoc nomen Sillinis insulis et Cornubiae litore occidentali tribuunt[2][3].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 5.21, 5.22, 5.38
  2. Gulielmus Camden, Britannia [1] (Anglice)
  3. Thomas Rice Eduardus Holmes, Ancient Britain, Oxoniae, 1907, Clarendon Press, pp. 483-498. [2] (Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • George Smith, The Cassiterides: An Inquiry Into the Commercial Operations of the Phoenicians in Western Europe. 1860

Vide etiam[recensere | fontem recensere]