Berceria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Berceriae situs inter comitatus geographicos regni Britanniarum

Comitatus Berceriensis seu Berceria (Anglice: Berkshire) est comitatus Angliae. Oppida comitatus geographici et historici Berceriae potiora sunt Bracknell, Hungerford, Lambourn, Maidenhead, Neubiria, Radinga, Windesoria et Vetus Windesoria, Wokingham. Inter oppida et vici modestiora sunt Aldermaston, Ascot, Basildon, Bray, Catmore, Cookham, Crowthorne, East Garston, East et West Hendred, East et West Ilsley, Finchampstead, Kintbury, Marsh Benham, Pangbourne, Sandhurst, Sonning, Spinae, Stradleia, Sunningdale, Thatcham, Tilehurst, Twyford, Wargrave, Wickham, Wideneia, Yattendon. Locus huius comitatús excelsissimus est Walbury Hill.

Oppida nonnulla comitatus geographici et historici Berceriae anno 1974 in comitatu sollemni Oxoniensi transposita sunt: potiora Abingdon (oppidum antiquissimum, olim Berceriae caput), Didcot, Faringdon, Shrivenham, Wallingford, Wantage; minora Baulking, Hinton Waldrist, Kingston Lisle, Radelea, Shellingford, Stanford in the Vale, Uffington. Montes qui olim Anglosaxonice Æscesdun (ut qui diceret "mons fraxini") appellabantur, hodie Berkshire Downs ("montes Bercerienses"), olim intra limites Berceriae comprehensi, hodie maiori parte in comitatu Oxoniensi iacent.

Berceriae situs inter comitatus sollemnes Angliae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Berceriam spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!