Roman numeral 10000 CC DD.svg

Colonizatio Americae Hispanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Hispanica victoria Mexici.
Tabula itineris Cortesii.

Hispanica Americarum colonizatio fuit amplificatio colonica sub corona Castiliae, a conquisitatoribus Hispanis coepta et a monarchia Hispaniae per eius administratores et missionarios promota. Multi in Hispania colonias deducere desiderabant ob commercium et auctum fidei Catholicae per conversionem indigenarum.

Imperium Hispanicum, ab adventu Christophori Columbi anno 1492 incipiens, et plus quam quattuor saecula persistens, se augebat trans plurimum hodiernae Americae Centralis, insularum Maris Caribici, Mexici, et multi reliquii Americae Septentrionalis, cum Meridioccidentalibus, Meridianis litoralibus, et Californiae Litore Pacifico regionibus Civitatum Foederatarum.

Motus revolutionarii saeculo undevicensimo ineunte libertatem plurimis coloniis Hispanicis in America dedit, praeter Cubam et Portum Divitem, quos Hispania anno 1898, Bello Hispanico-Americano confecto, cum Guama et Philippinis in Pacifico concessit. Hispaniae damnum harum terrarum colonizationem Hispanicam in America ad finem efficienter perduxit.

Effectus culturalis[recensere | fontem recensere]

Hispani, per varios Sanctae Sedis iussus, homines Mundi Novi qui in eorum dicione erant ad Catholicismum convertere debebant, et primi conatus saepe prosperi fuerunt, quia indigenae Catholicismum in eorum diuturnos ritus et fides facile receperunt. Multae autem mores, usus et artis opera vernacula, exempla deorum fictorum cultus habita, a missionariis, militibus, et aliis Hispanicis prohibita vel destructa sunt. Res religiosae, signa, et gemmae auri vel argenti factae fusum et Hispaniam in naves imposita sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brading, David A. 1993. The First America: The Spanish Monarchy, Creole Patriots, and the Liberal State, 1492–1867. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Cañeque, Alejandro. 2013. The Political and Institutional History of Colonial Spanish America. History Compass 114:280–291. DOI: 10.1111/hic3.12043.
  • Portuondo, María M. 2009. Secret Science: Spanish Cosmography and the New World. Sicagi: Chicago University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Hispanicam Americarum colonizationem spectant.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!