Hieroglyphica Aegyptia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Hieroglyphica (discretiva)

Hieroglyphica
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
Y3 n
nTr S43
Z3
Translitteratio Sš-nj-mdw.w-nṯr
Translatio Scriptura deorum verborum
Hieroglyphica Aegyptia in templo Kom Ombo.

Hieroglyphica Aegyptia[1] (fontibus antiquis litterae vel notae hieroglyphicae)[2] sunt antiqua signa veterrimi modi quo Lingua Aegyptia scripta est, annis 3200 a.C.n.400 p.C.n. adhibita.

Sunt tres modi utendi ubi signum singulum potest significare:

  • sonum (phonogrammata),
  • verbum aut notionem (logogrammata sive ideogrammata) aut
  • determinatorem (semagrammata).

Primo 700 signis, postea tempore Graeco-Romano circiter 7000 signis, hieroglypica formant peramplum modum scribendi.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Nomen hieroglyphicorum provenit ex verbis Graecis τὰ ἱερογλυφικὰ γράμματα, quae significant: sanctae (ἱερός) caelatae (γλύφω) litterae (γράμματα).

Hieroglyphica interpretata[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Hieroglyphicorum Aegyptiorum interpretatio

Anno 396 p.C.n. ultima inscriptione facta, scientia hieroglyphicorum periit. Saeculo exeunte quinto Horapollo in suo opere Hieroglyphica obtulit interpretationem falsam, sed fortasse cum parte vera. Saeculo nono et decimo Arabes in Egypto quaesiverunt signa aperire. Iohannes Goropius Becanus et Athanasius Kircherus studuerunt hieroglyphicis. Tabula Rosettae inventa, Francogallus Ioannes Franciscus Champollion arcanam Aegyptiam scripturam primus aperuit anno 1822.

De scriptura[recensere | fontem recensere]

Ductus scribendi[recensere | fontem recensere]

Stela Ankh-af-na-khonsu, cum multo ductibus scribendi.

Primo hieroglyphica scripta sunt in columnis a summo ad imum et a sinistra ad dexteram, sed ductus variare potest . Non est difficile statuere ductum verum, nam homines picti animaliaque inspiciunt initium versus.

Sicut multis aliis modis scribendi antiquis, terminus vocabulorum non signatur. Tamen potes distinguere verbulos, quoniam determinatores saepe terminum vocabuli formant.

Vis hieroglyphicorum[recensere | fontem recensere]

Sunt tres modi utendi (vide supra):

Phonogrammata[recensere | fontem recensere]

Phonogrammata sunt signa quae sonos describunt, sicut abecedarium. Solum consonantes scribuntur, sicut scriptura Arabica.

Signa simplicia[recensere | fontem recensere]

Sunt circa viginti quattuor signa simplicia, id est signa quae describunt consonantem singulam.

Signa simplicia
Signum Numerus in indice Gardiner Transcriptio Appellatio (Germanice) Nomen Res
A
G1 3 a sicut in Land Alef vultur
i
M17 j ie sicut in sie
j sicut in ja
Jod harundo
y
Z4 j ie sicut in sie duo lineae
i i
2× M17 y ie sicut in sie duo harundines
a

sive
D36
D36
D36
sive
2x D36
ˁ a sicut in Hase
sive
d sicut in du
r sicut in rufen
Ajin sive d/r bracchium
w
sive
W
G43
sive
Z7
w u sicut in Hut,
w sicut in Anglica waw!
Waw pullus sive nota hieratica
b
D58 b b sicut in Band b crus
p
Q3 p p sicut in Hupe p sedes sive storea harundinea
f
I9 f f sicut in Feld f vipera
m
G17 m m sicut in Mutter m noctua
n
N35 n n sicut in nein n aqua
r
D21 r r sicut in rufen r os
h
O4 h h sicut in Hose h aula
H
V28 h sicut in Hose textus
x
Aa1 ch sicut in Dach velum (?)
X
F32 ch sicut in ich cauda
z
O34 z s sicut in Sand claustra ianuae
s
S29 s ß sicut in Fuß s vestis
S
N39 š sch sicut in schießen Schin stagnum
q
N29 q k sicut in Kind Qaf collis
k
V31 k k sicut in Kind k corbis
g
W11 g g sicut in gut g mensa
V33
V32 g (g2) g sicut in gut saccus
t
X1 t t sicut in Tante t panis
T
V13 tsch sicut in Quatsch tsch funis
d
D46 d d sicut in du d manus
D
I10 dsch sicut in Dschungel dsch cobra
Signa duplicia[recensere | fontem recensere]
Signa triplicia[recensere | fontem recensere]

Logogrammata[recensere | fontem recensere]

Logogrammata sunt imagines rerum, semper signantur linea muta. Omnia hieroglyphica possunt logogrammata esse. Exempli gratia:

  • ra
    Z1
    , significat "solem";
  • pr
    Z1
    pr, significat "domum";
  • sw t
    Z1
    swt (sw+t), significat "harundinem";
  • Dw
    Z1
    ḏw, significat "montem".

Ratio non derecta (metonymia vel metaphora):

  • nTr Z1
    nṯr, significat "deum"; signum est vexillum templi;
  • G53 Z1
    , significat "animum"; signum est avis cum capite humano;
  • G27 Z1
    dšr, significat "phoenicopterum"; phonogrammata significat ruber.

Logogrammata raro usa sunt.

Semagrammata[recensere | fontem recensere]

Solum consonantes scribuntur, ut vocabula aliquae habeant eandem rationem scribendi. Determinatores sequuntur vocabula ut non conturbaris.

Determinatores
Hieroglyphica Transcriptio Vis hieroglyphicorum Determinator Vis determinatoris
wn
n
O31
wn aperire ianua ianua/porta
aperire
wn
n
D54
wn(j) festinare crura motus
wn
n
G37
wn erratum; culpa; passer malus
wn
n
D3
wn calvus pecten crinis

Alii determinatores

femina puer vel puella vir rex vis motus lignum
B1
A17
A1
A42
D40
D54
M3

Quadrati[recensere | fontem recensere]

Hieroglyphica in quadratis. Versus primus (a dextera ad sinistram): ḥtp et jmn-rˁ.

Hieroglypica non scribuntur in linea recta, sed in quadratis virtualibus. Exempli gratia (vide dextera):

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Pierius Valerianus, Hieroglyphica, sive de sacris Aegyptiorum literis commentarii (Basileae, 1556) (titulus operis); Cataldi Jannelli, Opus hermeneuticum (Neapoli, 1830-1831) tom. iii: "Hieroglyphica Aegyptia ..." (titulus voluminis) liber apud Google; Michael Maieri, Arcana arcanissima, hoc est, hieroglyphica Aegyptia-Graeca (titulus libri anno 1614 editi) liber apud Google
  2. "Litterae hieroglyphicae": Macrobius, Saturnalia 1.21.12. "Notae hieroglyphicae": Ammianus Marcellinus, Historiae 17.4.8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad hieroglyphica spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg