Pirithous

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Pirithous (discretiva)

Centaurus quidam Hippodamian rapit : Pirithous et Theseus armati succurunt ad eam defendendam. Crater rubentibus figuris ex Apulia, hodie in Museo Britannico. Medio quarto saeculo a.C.n.

Pirithous (Graece Πειρίθοος) in mythologia Graeca fuit rex Lapitharum, filius Ixionis et Diae, amicus Thesei et maritus Hippodamiae, Adrasti filiae.

Multis audacibus inceptis cum ceteris ducibus Graeciae interfuit, ut Argonautarum expeditioni vel apri Calydonii venationi. Ad nuptias suas semifratres (nam filii Ixionis erant et ipsi) centauros invitavit. Qui vero ebrii facti novam uxorem Hippodamian et ceteras mulieres rapere et comprimere voluerunt. A quo magna pugna cum Lapithis oborta est, cuius victoriam Theseus et Pirithous rettulerunt. Haec rixa persaepe in signis vel in vasis ab antiquis artificibus expressa est. Postea insana audacia actus Proserpinam, uxorem Plutonis rapere et in lucem solis trahere voluit. Itaque cum amico Theseo ad Inferos descendit, ubi a rege umbrarum exceptus adfixus saxo est nec umquam postea lumen solis vidit nec in terras rediit. Nam cum Hercules in Plutonis regnum et ipse descendit, secum Theseum ad ripas lucis reduxit, Pirithoum vero non potuit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pirithoum spectant.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!