Eurytion

E Vicipaedia
EurytioneHippodamian rapiente, Pirithous Theseusque armati ad eam defendendam accurrunt. Crater rubentibus figuris ex Apulia, hodie in Museo Britannico servatum. In hoc vase Hippodamia Laodamia appellatur.

In mythologia Graeca Eurytion ( Εὐρυτίων, Latine nonnumquam Eurytus), Ixionis et Nubis cuiusdam Iunonis speciem praebentis filius, fuit centaurus qui ad nuptias Pirithoi et Hippodamiae invitatus et ebrius nuptam rapere voluitː ita pugnam Lapitharum et centaurorum commovit qua ipse periit[1]. Eius nomen e verbis Graecis εὖ (bonum) et rhyton (vas cornuforme ad vinum potandum) ductum videtur, sic vitium eius indicans. Secundum Hyginum ab Hercule occisus est quia Deianiram petisset. Secundum Diodorum Siculum[2] ab Hercule occisus est quia Hippolytam rapere voluisset.

Poeta Latinus Ovidius Homeri narrationem sequebatur his versibusː

nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa
ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
protinus eversae turbant convivia mensae,
raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
Eurytus Hippodamen...[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic in Odyssea.
  2. Bibliotheca historica IV.33.1. Vide etiam Apollodori Bibliothecam II.5.4-5.
  3. Metamorphoses XII.219-224

Fontes[recensere | fontem recensere]