Nessus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nessus Deianiram rapiens a Guidone Reni pictus. 1621. Museum Lupariense.

In mythologia Graeca, Nessus est centaurus, filius Ixionis et Nubis. Trans flumen Euenum prope urbem Calydonem viatores tergo portabat. Pugnae adversus Lapithas interfuit, nobilissimus tamen erat quod Herculi causa mortis exstitit.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Cum Hercules novam uxorem ab urbe Calydone secum abduceret, ad Euenum flumen pervenerunt, tum hibernis imbribus tumidum. Ibi centaurus Nessus officium suum eis obtulit, ut Deianiram trans flumen tergo portaret. Nihil metuens Alcides Deianiram centauro tradit, dum ipse arcum et pharetram in alteram ripam mittit ac torrentem tranare incipit. Cum vero in altera ripa constitisset, uxorem auxilium implorantem audiit ac, respiciens, Nessum fugientem ac miseram Deianiram rapientem procul vidit. Tum sagitta in sanguine hydrae Lerneae tincta centaurum transfixit. Quod vulnus letale fuit : nam sanguis hydrae potentissimum venenum continebat. Tunc Nessus moriens hanc ultionem excogitavit : vestem sanguine venenato aspersam, ut munus, Deianirae tradidit, adfirmans sanguinem suum philtrum amoris esse, qui miram ad maritum retinendum vim habiturus esset.

Credidit misera et, cum, longo post tempore, Hercules captus amore Iolae captivae diceretur, metuens ne a paelice domo expelleretur, Deianira centauri verborum meminit et, ut donum, tunicam sanguine Nessi inlitam ad maritum absentem misit. Sic periit magnus Hercules, doloribus maximis cruciatus. Unde proverbium de "tunica Nessi".

Fontes.[recensere | fontem recensere]