Caseus aerugosus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caseus Cabrales, olim folio involutus

Caseus aerugosus, ope mucoris confectus, in multis civitatibus praecipue Europaeis venundatur. Iam saeculo IX aliquibus placebat (an antea nescitur). Eo enim tempore talis caseus episcopus quidam imperatore Carolo Magno intulit, si Notkero Balbulo credimus, sed nec nomen nec sedem huius episcopi Notker refert:

In eadem quidem profectione inopinato venit ad quendam episcopum ... Cumque ipso die carnes quadrupedum aut volatilium comedere noluisset, quia VI esset feria, pontifex ille iuxta facultatem loci ipsius cum repente pisces invenire nequisset, optimum illi caseum ety ex pinguedine canum iussit apponi. Moderatissimus autem Karolus ubique et in omnibus institutus, verecundiae praesulis parcens nihil aliud requisivit, sed assumpto cultello, abominabili ut sibi videtur aerugine proiecta, albore casei vescebatur. Episcopus autem, qui more famulorum propter adstabat, propius accedens dixit: "Cur ita facis, domine imperator? Nam quod proicis, illud optimum est." Tunc ille, qui fallere nesciret et a nullo se falli posse putasset, iuxta suadelam episcopi aeruginis illius partem in os proiecit et sensim masticans in modum butyri degluttivit; et episcopi consilium probans dixit: "Verum, bone hospes, dixisti." Addiditque: "Omnibus annis duas carradas talibus caseis plenas ad Aquasgrani mihi dirigere ne praetermittas" (Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni 15).[1]

An haec historia re vera caseum aerugosum interest, nonnulli dubitant,[2] sed, secundum alios, ratione insufficienti.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Textus
  2. E.g. Heather Rose Jones, Charlemagne's Cheese: a study in the un/reliability of sources
  3. A. Dalby, Cheese: a global history (Londinii, 2009. ISBN 978-1-86189-523-3) pp. 81-83

Roman numeral 10000 CC DD.svg