Teresia de Calcutta

E Vicipaedia
(Redirectum de Mater Teresa)
Salire ad: navigationem, quaerere
Mater Teresia Calcuttensis
Matris Teresiae monunemtum loco domus natalis, Scupi, Macedonia.

Teresia de Calcutta,[1] etiam Mater Teresia Calcuttensis[2] appellata (nata Agnes Gonxha Bojaxhiu Scupi in Macedonia die 26 Augusti 1910; mortua Calcuttae in India die 5 Septembris 1997), fuit missionaria et fundatrix Congregationis Missionariarum a Caritate. Ipsa "angelus pauperum" a multis appellatur.

[recensere] Vita

Duodevicesimos nata annos Institutum Beatae Virginis Mariae Lauretanae in Hibernia intravit. Mense Ianuario anno 1929 Calcuttam appulit in ordinis schola magistrae munere functura. Temporalia vota anno 1931, perpetua die 24 Maii anno 1937 nuncupavit.

Quod singularem Dei impulsionem, ut ei persuasum erat, perceperat, ordinem Lauretanum deseruit atque Congregationem Missionariarum a Caritate condidit, "quarum id propositum est infinitam Iesu in Cruce pendentis sitim placare amoris et animarum, dum ad salutem et sanctificationem pauperrimorum inter pauperes sua dirigunt opera".[3].

Die 1 Februarii anno 1965 papa Paulus VI ordini Decretum Laudis tribuit.[4] Congregatio pauperibus servit et fere toto orbe terrarum propagata est. Plus quam 4 500 sorores in 133 terris vivunt, ordini sunt 710 domus, inter quas valetudinaria pro moribundis, aegris, qui lepra aut SCDI aut phthisis affecti sunt, hominibus tecto non receptis et liberis. [5]

Teresia etiam congregationis ramum feminarum contemplativum fundavit, praeterea Patres et Fratres Missionarios a Caritate, motum nomine "Corpus Christi" sacerdotibus destinatum ac Consociationem adiutorum, qui omnibus ex gentibus oriundi sunt.

Praemio Nobeliano Pacis honorata est anno 1979. Die 19 Octobris 2003, Ioannes Paulus Papa II eam beatificavit.

[recensere] Nota

  1. Vide Litterae Apostolicae: Homo Caritatis est Missionarius.
  2. Vide Deus Caritas Est, encyclica.
  3. Litterae Apostolicae: Homo Caritatis est Missionarius
  4. Vide Litteras Apostolicas congregationi variis linguis datas: [1]
  5. GlaubenAktuell: Missionarinnen der Nächstenliebe (die 5 Septembris 2007)

[recensere] Nexus externi

Wiktionary-ico-de.png Vide Mater Teresa in Victionario.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Matrem Teresiam Calcuttensem spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Matrem Teresiam Calcuttensem spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis