Serranidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Serranidae
Cromileptes altivelis
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Actinopterygii
Ordo: Perciformes
Subordo: Percoidei
Superfamilia: Percoidea
Familia: Serranidae
Innamura & Yabe, 2002
Subfamiliae

Anthiinae
Epinephelinae
Grammistinae
Liopropomatinae
Serraninae

Synonyma

Grammistidae

Serranidae sunt magna piscium marinorum familia ordinis Perciformium, cui sunt circa 450 species in 64 genera digestae, insigniter inter quas magni subfamiliarum Epinephelinarum et Serraninarum pisces. Quamquam multae harum species sunt parvae, aliquando minus quam 10 centimetra longae, Epinephelus lanceolatus est unus ex maximis Osteichthyibus in orbe terrarum repertis, ad 2.7 metra longus et ad 400 chiliogrammata pondere crescens.[1]

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Multis Serranidarum speciebus sunt clari colores, et multae ex maioribus speciebus pro cibo a piscatoribus commercii capiuntur. Plurimae supra scopulos in aquis tropicis et subtropicis secundum litora inveniuntur. Serranidae plerumque sunt robustae, magnis oribus et parvis spinis in tegminibus branchiarum praeditae. Plurimis sunt nonnulli dentium acutorum ordines, usitate ut paria inusitatorum dentium sicut dentes canini qui ex maxilla inferiori protrudunt.[2]

Omnes Serranidae sunt carnivorae. Quamquam nonnullae species, praecipue in subfamilia Anthiinarum, solum zooplanctone, maior pars piscibus et crustaceis vescuntur. Usitate sunt praedatores insidiarum, qui se in scopulo celantes ad capiendam praedam transientem provolant. Colores clari fortasse sunt genus camouflage? confundentis, linearum tigridis similes.[2]

Multae species sunt hermaphroditae protogynosae,? quae feminae vitam incipiunt, sed mares senes fiunt.[2] Permulta ova gignunt, et larvae sunt planctonicae, plerumque se cum fluminibus oceanicis ferentes, donec parant se cum numeris adultis coniungendos.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Familiaris Anthiinarum species, Pseudanthias squamipinnis, est parva, colorata, planctivora, socialis.

Tempora generum[recensere | fontem recensere]

Tabula Anglice signata. Quaternary Neogene Paleogene Holocene Pleist. Plio. Miocene Oligocene Eocene Paleocene Neanthias Serranus Centropristis Serranopsis Proserranus Quaternary Neogene Paleogene Holocene Pleist. Plio. Miocene Oligocene Eocene Paleocene

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Epinephelus lanceolatus". FishBase. Ed. Ranier Froese and Daniel Pauly. Maius 2012 version. N.p.: FishBase, 2012..
  2. 2.0 2.1 2.2 John E. Randall (1998). J. R. Paxton & W. N. Eschmeyer. ed. Encyclopedia of Fishes. San Diego: Academic Press. pp. 195–199. ISBN 0-12-547665-5  .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Perciformes Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!