Fulda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de Fulda urbe explicat. Si monasterium Fuldense quaeris, vide Fuldense coenobium.


Insigne Tabula geographica
Insigne Fuldae
Fulda
Situs Fuldae
Nomen Latinum: Fulda
Nomen Germanicum: Fulda
Nomina Latina alia: Fuldaha, Vultaha, Wulda, Wuldensis ecclesesia, Vulda, Fulta (confer [1])
 
 
Urbis domus regia
Fulda-Stadtschloss.png
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Hassia
Provincia: Cassala
Circulus rusticanus:
Coordinata geographica: 50° 33′ 3″ Sept., 9° 40′ 31″ Ort.
Altitudo: 261 supra mare
Area: 104,04 km²
Numerus incolarum: 64 466 (tempus 31. Decembris 2006)
Coniunctio communium cum: civitatibus quae sunt haec:
Numerus cursualis: ab 36001 ad 36043
Praefixum telephonicum: 0661
Nota autocineti: FD
Nota magistratus communalis: 06 6 31 009
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Schlossstraße 1
36037 Fulda
Pagina interretialis: www.fulda.de
Res politicae
Magister civium superior: Gerhard Möller (CDU)
Portio peregrinorum: 22,2 %
(Tempus: 31. Decembris 2006)

Fulda (-ae, f., etiam Vulda, Fulta; Theodisce Fulda) urbs Germanica Hassiae ad flumen Fuldaham est et a circa sexaginta quattuor milibus hominum incolatur. Ibi quoque sedes episcopatus eiusdem cognominis est: Dioecesis Fuldensis.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Fulda est oppidum, quod situm est in regione orientali Hassiae. In hoc oppido circiter sexaginta milia incolarum vivunt.

Conditio: Sanctus Bonifatius iussit Sturmium condere monasterium Fuldense. Anno septengentesimo quadragesimo quarto (DCCXLIV) hoc factum est. Postquam Bonifatius mortuus est, ibi sepultus est.

Anno 1603 usque ad annum 1606, ducentae seu trecentae feminae et puellae de crimine artis magicae accusatae inter maleficas damnatae vivae combustae sunt.

Cur Fulda hodie hominum interest: Fulda magni momenti est multis catholicis. Multi homines Fuldam veniunt, ut sepulcrum Bonifatii spectent.

Conventus episcoporum Germanorum annuus Fuldae habetur, tempore autumnali. Hoc oppidum est caput regionis et item diocesis.

Institutio publica[recensere | fontem recensere]

Fuldae est universitas inferior. Ubi studere licet Informaticae et Oekotrophologiae et operi sociali et aliis disciplinis. Fulda etiam multas scholas praebet, e.g. gymnasia, scholas operarias, scholas privatas.

Clari homines Fuldenses[recensere | fontem recensere]

Tobias Sammet – Edguy; Ferdinand Braun – Tubus Braunensis; Matthias Jahn – currit in scalis; Valerie Nierhaus – Moderatrix televisoria; Alfred Dregger – homo politicus, qui intererat Christianae Democraticae Unioni; Michael Brand – homo politicus, qui legatus Christianae Democraticae Unionis in consilium publicum est; Michaela Kirchner – vicit in certamine musicali (Silvesterstadl);


Industria: EDAG; FFF; Fulda Reifen – canthorum pneumaticorum officina; Eika - candelarum officina; Jass - cartaria officina;



Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fuldam spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!