Anathema

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Anathema (Graece: forma hellenistica et hodierna: ανάθεμα, forma classica ἀνάθημα) est damnatio ecclesiastica excommunicatione severior.

Significationes verbi[recensere | fontem recensere]

Significatio originalis est "collocatum" sive "positum" (Nomen ad verbum ανατιθημι). Inde ad notionem "donarium deo in templo positum" et amplius ad deo traditum", "veniae sive irae dei traditum (in Septuaginta).

Formula ἀνάθεμα ἔστω sive anthema sit, i.e. (Deo) traditus sit!, in Novo Testamento pluries invenitur (Gal 1,8; 1 Cor 12,3 [de Iesu dicta]; 1 Cor 16,22; Rom 9,3).

Etsi formulae "Deo tradere" originaliter notiones et benedictionis et damnationis insitae sunt, iam in Septuaginta et imprimis in Novo Testamento praecipue damnationem, i.e. anathemizati a Dei praesidio separationem, qui Dei iudicio traditur, significat. Ita verbum in lingua ecclesiae (vide: Lingua Latina Ecclesiastica receptum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anathema a temporibus Novi Testamenti erat ratio consilii, cum in ecclesia haeresis (cf. Gal 1,8) aut peccatum grave voluntate paenitaentiae carente (cf. 1 Cor 5,12s.) exstitit.

A Concilio Eliberritano (circa annum 306) damnationes conciliorum formula anathematis edictae sunt.

In Lingua Latina Ecclesiastica verbum secundum Gal 1,8 terminus technicus est pro ea excommunicatione, quam ecclesia haereticis et iis, qui oboedientiam recusaverunt, comminatur. Hac sententia anathema non solum ab ecclesia, sed etiam a Deo separat. Anathema secundum Pontificale Romanum forma sollemni dictum est (c. 2257 §2 CIC/1917), quod autem postea (CIC/1983) receptum non est.

Anathema a multis papis saepissime ad res saeculares impetrandum adhibitum iam Medio Aevo notam religiosam et inde vim amisit.

In litteris Concilii Vaticani Secundi anathema adhibitum non est. Etiam hodiernus Codex Iuris Canonici (CIC/1983) anathema (aliter ac excommunicationem) nescit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • K. Zawadzki, Die Anfänge des "Anathema" in der Urkirche, in: Vox Patrum 28 (2008) t. 52/2, 1323-1343.